|
AUGUSTINO NEBRIDIUS.
Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium
praestas, necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? Quaeso, qui
te tam bonum homines interpellant? Credo qui nesciunt quid ames, quid
concupiscas. Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat
tuos? nec Romanianus, nec Lucinianus ? Me certe audiant. Ego
clamabo, ego testabor te Deum amare, illi servire atque inhaerere
cupere. Vellem ego te in rus meum vocare, ibique acquiescere. Non
enim timebo me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas,
et a quibus nimium amaris.
|
|