EPISTOLA VI . Scribit Nebridius videri sibi memoriam sine phantasia esse non posse; tum etiam phantasiae vim non a sensu, sed a se potius imagines rerum habere.

AUGUSTINO NEBRIDIUS.

1. Epistolas tuas perplacet ita servare ut oculos meos. Sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum magnas continent probationes. Illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intelligendum propter sapientiam salubres. Curabis ergo quod tuae menti sanctum bonumve fuerit visum, me docere. His autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. Mihi enim ita videtur, quod quamvis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. Sed dicis: Quid, cum recordamur nos intellexisse, aut cogitasse aliquid? Contra haec ego respondeo, et dico propterea hoc evenisse, quia cum intelleximus vel cogitavimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus quod ad phantasiam pertinet: nam aut verba intellectui cogitationibusque nostris adjunximus, quae verba sine tempore non sunt, et ad sensum vel phantasiam pertinent: aut tale aliquid intellectus noster cogitatione passus est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. Haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi: tu explorabis, et falso rejecto, veritatem in litteris conferes.

2. Audi aliud: cur, quaeso te, non a se potius quam a sensu phantasiam habere omnes imagines dicimus? Potest enim, quemadmodum animus intellectualis ad intelligibilia sua videnda a sensu admonetur potius quam aliquid accipit, ita et phantasticus animus ad imagines suas contemplandas, a sensu admoneri potius quam aliquid assumere. Nam forte inde contingit, ut ea quae sensus non videt, ille tamen aspicere possit: quod signum est, in se et a se habere omnes imagines. De hac re quoque quid sentias, respondebis.