|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.---Memoriam sine phantasia esse posse.
1. Prooemio supersidam, et cito incipiam quod me jamjamque vis
dicere, praesertim non cito desiturus. Memoria tibi nulla videtur
esse posse sine imaginibus vel imaginariis visis, quae phantasiarum
nomine appellare voluisti: ego aliud existimo. Primum ergo videndum
est non nos semper rerum praetereuntium meminisse, sed plerumque
manentium. Quare, cum sibi memoria praeteriti temporis vindicet
tenacitatem; constat eam tamen partim eorum esse quae nos deserunt,
partim eorum quae deseruntur a nobis. Nam cum recordor patrem meum,
id utique recordor quod me deseruit, et nunc non est: cum autem
Carthaginem, id quod est, et quod ipse deserui. In utroque tamen
generum horum, praeteritum tempus memoria tenet. Nam et illum
hominem, et istam urbem, ex eo quod vidi, non ex eo quod video,
memini.
2. Hic tu fortasse quaeris: Quorsum ista? praesertim cum
animadvertas utrumlibet horum non posse in memoriam venire, nisi viso
illo imaginario. At mihi satis est sic interim ostendisse, posse dici
earum etiam rerum, quae nondum interierunt, memoriam. Verum quid me
adjuvet, facito intentus accipias. Nonnulli calumniantur adversus
Socraticum illud nobilissimum inventum, quo asseritur, non nobis ea
quae discimus, veluti nova inseri, sed in memoriam recordatione
revocari; dicentes memoriam praeteritarum rerum esse, haec autem quae
intelligendo discimus, Platone ipso auctore, manere semper, nec
posse interire, ac per hoc non esse praeterita: qui non attendunt
illam visionem esse praeteritam, qua haec aliquando vidimus mente; a
quibus quia defluximus, et aliter alia videre coepimus, ea nos
reminiscendo revisere, id est, per memoriam. Quamobrem si, ut alia
omittam, ipsa aeternitas semper manet, nec aliqua imaginaria figmenta
conquirit, quibus in mentem quasi vehiculis veniat, nec tamen venire
posset, nisi ejus meminissemus, potest esse quarumdam rerum sine ulla
imaginatione memoria.
CAPUT II.---Animam sensibus non usam carere phantasiis.
3. Jam vero quod tibi videtur anima etiam non usa sensibus corporis
corporalia posse imaginari, falsum esse convincitur isto modo. Si
anima priusquam corpore utatur ad corpora sentienda, eadem corpora
imaginari potest, et melius, quod nemo sanus ambigit, affecta erat
antequam his fallacibus sensibus implicaretur, melius afficiuntur
animae dormientium quam vigilantium, melius phreneticorum quam tali
peste carentium; his enim afficiuntur imaginibus, quibus ante istos
sensus vanissimos nuntios afficiebantur: et aut verior erit sol quem
vident illi, quam ille quem sani atque vigilantes; aut erunt veris
falsa meliora. Quae si absurda sunt, sicuti sunt, nihil est aliud
illa imaginatio, mi Nebridi, quam plaga inflicta per sensus, quibus
non, ut tu scribis, commemoratio quaedam fit ut talia formentur in
anima, sed ipsa hujus falsitatis illatio, sive, ut expressius
dicatur, impressio. Quod sane te movet, qui fiat ut eas facies
formasque cogitemus quas nunquam vidimus, acute movet. Itaque faciam
quod ultra solitum modum hanc epistolam porrigat; sed non apud te, cui
nulla est pagina gratior, quam quae me loquaciorem apportat tibi.
4. Omnes has imagines, quas phantasias cum multis vocas, in tria
genera commodissime ac verissime distribui video: quorum est unum
sensis rebus impressum, alterum putatis, tertium ratis. Primi
generis exempla sunt, cum mihi tuam faciem, vel Carthaginem, vel
familiarem quondam nostrum Verecundum , et si quid aliud manentium vel
mortuarum rerum, quas tamen vidi atque sensi, in se animus format.
Alteri generi subjiciuntur illa quae putamus ita se habuisse vel ita se
habere, velut cum disserendi gratia quaedam ipsi fingimus nequaquam
impedientia veritatem, vel qualia figuramus cum legimus historias, et
cum fabulosa vel audimus vel componimus vel suspicamur. Ego enim mihi
ut libet atque ut occurrit animo, Aeneae faciem fingo, ego Medeae
cum suis anguibus alitibus junctis jugo, ego Chremetis et alicujus
Parmenonis. In hoc genere sunt etiam illa, quae sive sapientes,
aliquid veri talibus involventes figuris, sive stulti, variarum
superstitionum conditores, pro vero attulerunt; ut est tartareus
Phlegethon, et quinque antra gentis tenebrarum, et stylus
septentrionalis continens coelum, et alia poetarum atque haereticorum
mille portenta. Dicimus tamen et inter disputandum, puta esse tres
super invicem mundos, qualis hic unus est; et, puta quadrata figura
terram contineri; et similia. Haec enim omnia ut se cogitationis
tempestas habuerit, fingimus et putamus. Nam de rebus quod ad tertium
genus attinet imaginum, numeris maxime atque dimensionibus agitur:
quod partim est in rerum natura, velut cum totius mundi figura
invenitur, et hanc inventionem in animo cogitantis imago sequitur;
partim in disciplinis tanquam in figuris geometricis et rhythmicis
musicis, et infinita varietate numerorum: quae quamvis vera, sic ut
ego autumo, comprehendantur, gignunt tamen falsas imaginationes quibus
ipsa ratio vix resistit; tametsi nec ipsam disciplinam disserendi
carere hoc malo facile est, cum in divisionibus et conclusionibus
quosdam quasi calculos imaginamur.
5. In hac tota imaginum silva, credo tibi non videri primum illud
genus ad animam, priusquam inhaereat sensibus, pertinere; neque hinc
diutius disputandum: de duobus reliquis jure adhuc quaeri posset, nisi
manifestum esset animam minus esse obnoxiam falsitatibus, nondum passam
sensibilium sensuumque vanitatem: at istas imagines quis dubitaverit
istis sensibilibus multo esse falsiores? Nam illa quae putamus et
credimus, sive fingimus, et ex omni parte omnino falsa sunt, et certe
longe, ut cernis, veriora sunt quae videmus atque sentimus. Jam in
illo tertio genere quodlibet spatium corporale animo figuravero,
quanquam id rationibus disciplinarum minime fallentibus cogitatio
peperisse videatur, ipsis rursum rationibus arguentibus, falsum esse
convinco. Quo fit ut nullo pacto animam credam nondum corpore
sentientem, nondum per sensus vanissimos mortali et fugaci substantia
verberatam, in tanta falsitatis ignominia jacuisse.
CAPUT III.---Objectio resolvitur.
6. Unde ergo evenit ut quae non vidimus cogitemus? Quid putas,
nisi esse vim quamdam minuendi et augendi animae insitam, quam
quocumque venerit necesse est afferat secum? quae vis in numeris
praecipue animadverti potest. Hac fit, verbi gratia, ut corvi quasi
ob oculos imago constituta, quae videlicet aspectibus nota est,
demendo et addendo quaedam, ad quamlibet omnino nunquam visam imaginem
perducatur. Hac evenit ut per consuetudinem volventibus sese in
talibus animis, figurae hujuscemodi velut sua sponte cogitationibus
irruant. Licet igitur animae imaginanti, ex his quae illi sensus
invexit, demendo, ut dictum est, et addendo, ea gignere quae nullo
sensu attingit tota; partes vero eorum quae in aliis atque aliis rebus
attigerat. Ita nos pueri apud mediterraneos nati atque nutriti, vel
in parvo calice aqua visa, jam imaginari maria poteramus; cum sapor
fragorum et cornorum, antequam in Italia gustaremus, nullo modo
veniret in mentem. Hinc est quod a prima aetate caeci, cum de luce
coloribusque interrogantur, quid respondeant non inveniunt. Non enim
coloratas ullas patiuntur imagines, qui senserunt nullas.
7. Nec mirere quo pacto ea quae in rerum natura figurantur et fingi
possunt, non primo in anima quae omnibus inest commista volvantur, cum
ea nunquam extrinsecus senserit. Nam etiam nos cum indignando aut
laetando, caeterisque hujuscemodi animi motibus, multos in nostro
corpore vultus coloresque formamus, prius nostra cogitatio quod facere
possimus tales imagines concipit. Consequuntur ista miris illis
modis, et committendis cogitationi tuae, cum in anima sine ulla
corporalium figura falsitatum numeri actitantur occulti. Ex quo
intelligas velim, cum tam multos animi motus esse sentias expertes
omnium, de quibus nunc quaeris, imaginum, quolibet alio motu animam
sortiri corpus quam sensibilium cogitatione formarum, quas eam,
priusquam corpore sensibusque utatur, nullo modo arbitror pati posse.
Quamobrem pro nostra familiaritate, et pro ipsius divini juris fide
sedulo monuerim, charissime mihi ac jucundissime, nullam cum istis
infernis umbris copules amicitiam, neve illam quae copulata est,
cunctere divellere. Nullo enim modo resistitur corporis sensibus,
quae nobis sacratissima disciplina est, si per eos inflictis plagis
vulneribusque blandimur.
|
|