|
AUGUSTINO NEBRIDIUS.
1. Festinanti mihi ad rem pervenire, nullum prooemium, nullum
placet exordium. Qui fit, mi Augustine, vel qui modus est ille,
quo utuntur superiores potestates, quas coelestes intelligi volo, cum
eis placet nobis dormientibus aliqua somnia demonstrare? Qui,
inquam, modus est; id est, quomodo id faciunt, qua arte, quibus
manganis , quisbusve instrumentis aut medicamentis? animumne nostrum
per cogitationes suas impellunt, ut nos etiam ea cogitando imaginemur?
an ipsa in suo corpore, vel in sua phantasia, facta nobis offerunt et
ostendunt? Sed si in suo corpore ea faciunt, sequitur ut et nos alios
oculos corporeos intrinsecus habeamus cum dormimus, quibus illa
videamus quae illi in suo corpore formaverint. Si vero ad istas res
non corpore adjuvantur suo, sed in phantastico suo ista disponunt,
atque ita phantastica nostra contingunt, et fit visum quod est
somnium; cur, quaeso te, non ego phantastico meo tuum phantasticum ea
somnia generare compello, quae mihi primo in eo ipse formavi? Certe
et mihi est phantasia, et quod volo potens est fingere, cum omnino
nullum tibi facio somnium, sed ipsum corpus nostrum video in nobis
somnia generare. Nam cum semel habuerit per affectum quo animae
copulatur, cogit nos idipsum miris modis per phantasiam simulare.
Saepe dormientes cum sitimus, bibere somniamus, et esurientes quasi
comedentes videmur; et multa talia, quae quasi commercio quodam a
corpore in animam phantastice transferuntur. Haec pro sui
obscuritate, pro nostraque imperitia, ne mireris si minus eleganter
minusque subtiliter explicata sunt: tu id facere quantum poteris
laborabis.
|
|