|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1. Quanquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras quantum
velim praesentia tua frui. Verum hoc tam magnum beneficium Deus
quandoque praestabit. Legi rectissimam epistolam tuam, in qua de
solitudine questus es, et quadam desertione a familiaribus tuis, cum
quibus vita dulcissima est. Sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod
te non dubito facere? Confer te ad tuum animum, et illum in Deum
leva, quantum potes. Ibi enim certius habes et nos, non per
corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse
est; sed per illam cogitationem, qua intelligis non loco esse nos
simul.
2. Epistolas tuas cum considerarem, quibus non dubium tibi quaerenti
magna respondi, vehementer me illa terruit, qua percontaris quomodo
fiat ut nobis a superioribus potestatibus vel a daemonibus, et
cogitationes quaedam inserantur et somnia. Magna enim res est, cui tu
quoque pro tua prudentia perspicis, non epistola, sed aut praesenti
collocutione, aut aliquo libello respondendum esse. Tentabo tamen,
callens ingenium tuum, quaedam quaestionis hujus lumina praeseminare,
ut aut caetera tecum ipse contexas, aut posse ad rei tantae probabilem
investigationem perveniri minime desperes.
3. Arbitror enim omnem motum animi aliquid facere in corpore. Id
autem usque ad nostros exire sensus, tam hebetes, tamque tardos, cum
sunt majores animi motus; velut cum irascimur, aut tristes, aut
gaudentes sumus. Ex quo licet conjicere, cum etiam cogitamus
aliquid, neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen
posse aeriis aethereisve animantibus , quorum et sensus acerrimus, et
in cujus comparatione noster ne sensus quidem putandus est. Igitur ea
quae, ut ita dicam, vestigia sui motus animus figit in corpore,
possunt et manere, et quemdam quasi habitum facere; quae latenter cum
agitata fuerint et contrectata, secundum agitantis et contrectantis
voluntatem, ingerunt nobis cogitationes et somnia; atque id fit mira
facilitate. Si enim nostrorum corporum terrenorum et tardissimorum
exercitationes, agendis organis musicis, seu in funambulo,
caeterisque hujuscemodi spectaculis innumerabilibus, ad quaedam
incredibilia pervenisse manifestum est; nequaquam est absurdum, eos
qui aerio vel aethereo corpore aliquid in corporibus agunt, quae
naturali ordine penetrant, longe majore uti facilitate ad movendum
quidquid volunt, non sentientibus nobis, et tamen inde aliquid
perpetientibus. Ne que enim etiam quomodo fellis abundantia nos ad
iram crebriorem cogat sentimus; et tamen cogit, cum haec ipsa, quam
dixi, abundantia facta sit irascentibus nobis.
4. Sed hoc tamen si non vis simile a nobis paetereunter accipere,
versa id cogitatione quantum potes. Nam si animo existat assidue
aliqua difficultas agendi atque implendi quod cupit, assidue
irascitur. Ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus
appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt. Itaque
plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo,
eumque collidimus atque frangimus; et aleatores tesseris, et pictores
penicillo, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se
pati arbitratur. Hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam
medici affirmant. Cremento autem fellis rursus et facile ac prope
nullis causis existentibus irascimur. Ita quod suo motu animus fecit
in corpore, ad eum rursus commovendum valebit.
5. Possunt latissime ista tractari, et multis rerum testimoniis ad
certiorem plenioremque perduci notitiam. Sed huic epistolae adjunge
illam quam tibi nuper de imaginibus et de memoria misi, et eam
diligentius pertracta: nam minus plene a te intellecta, rescripto tuo
mihi apparuit. Huic ergo quam nunc legis, cum adjunxeris de illa quod
dictum ibi est, de naturali quadam facultate animi minuentis et
augentis cogitatione quodlibet; fortasse etiam formae corporum, quas
nunquam vidimus, vel cogitando apud nos vel somniando figurentur .
|
|