|
Dominis dilectissimis et sincerissimis, vere beatissimis atque
abundantissima Dei gratia praestantissimis fratribus, PAULINO
et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen
vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim
venire in vestrae Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem
esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea.
Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus
attribuat. Aliud enim est, quod accepta epistola mea scripturi
estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. Quod cum laetissime
legerimus, defuisset nobis certe ista laetitia, si, ut optavimus
maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae
permeassent. Nunc vero et haec habere scripta, et illa sperare
rescripta, gaudio cumulatiore delectat. Ita nec nostra culpa accusari
potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio
conducibilius esse judicavit.
2. Sanctos fratres Romanum et Agilem, aliam epistolam vestram,
audientem voces atque reddentem, et suavissimam partem vestrae
praesentiae, sed qua vobis visendis inhiaremus avidius, cum magna in
Domino jucunditate suscepimus. Unde, aut quando, aut quomodo vel
vos praestare, vel nos possemus exigere, ut nos de vobis tanta
scribendo doceretis, quanta eorum ore didicimus? Aderat etiam, quod
nulli chartae adesse potest, tantum in narrantibus gaudium, ut per
ipsum etiam vultum oculosque loquentium, vos in cordibus eorum scriptos
cum ineffabili laetitia legeremus. Hoc quoque amplius erat, quod
pagina quaelibet quantacumque bona scripta contineat, nihil ipsa
proficit, quamvis ad profectum explicetur aliorum: hanc autem
epistolam vestram, fraternam scilicet animam, sic in eorum colloquio
legebamus, ut tanto beatior appareret nobis, quanto uberius conscripta
esset ex vobis. Itaque illam ad ejusdem beatitatis imitationem,
studiosissime de vobis omnia percunctando, in nostra corda
transcripsimus.
3. Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes,
sine molestia passi sumus. Videte enim, quaeso vos, quibus
qualiebamur affectibus. Tanto utique dimittendi erant velocius,
quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant
magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant
quam chara vestra viscera essent; tanto igitur eos minus dimittere
volebamus, quanto justius ut dimitterentur instabant. O rem non
ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi unius
essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur
gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus
domo! Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur? Agnoscitis enim,
credo, haec esse ex epistola vestra . Sed cur potius haec vestra sint
verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab ejusdem
capitis communione proveniunt? Et si aliquid proprium vobis donatum
habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei,
neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto
priora , quanto sunt vestra, procederent. Sancti fratres et dilecti
Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu
vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?
4. Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos
patientius quam nos faciliusque toleretis? Si ita est, fateor, non
amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut
minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus. In me certe
si esset patientia vestrae absentiae perferendae, displiceret mihi;
segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam
fortitudine fieri segniorem? Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc
vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius,
qui, vos nobiscum quantum salutet, quantumque sitiat, audietis ex
fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi majorem mihi
coepiscopatus sarcinam imponeret . Quod quidem quia tanta ejus
charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis
jam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur,
vehementer timui excusare. Sed quanquam jugum Christi per seipsum
lene sit, et sarcina levis (Matth. XI, 30); tamen propter
nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc
vinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto vestrae
praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos
audio curis ejusmodi expeditiores liberioresque vivere . Quare non
impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam
majore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem,
venire dignemini.
5. Scit Deus quia non solum propter desiderium, meum, neque solum
propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama
praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non
audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere,
vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Quamvis enim
sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus
regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra,
et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Id., V,
16). Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia
dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam
commemorando laetati sunt (Id., XIX, 27). Et revera omnia
contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit
habere, contemnit. Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes
sunt; in eo quod habebatur, et hominum. Nescio quo autem modo, cum
superflua et terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita
constringunt. Nam unde tristis ille discessit, qui consilium vitae
aeternae consequendae quaerebat a Domino, cum audisset vendenda esse
omnia sua, et distribuenda pauperibus, et habendum thesaurum in
coelo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium
loquitur, habebat divitias? (Luc. XVIII, 22, 23.)
Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud jam incorporata
divellere: illa velut cibi repudiantur, illa velut membra
praeciduntur. Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris
temporibus christiana charitas conspicit, per Domini Evangelium cum
laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit?
6. Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem
cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam
vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam; nam et
inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam
discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena
opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte
intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam
parva et exigua dixerim. Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt
linguae impares Angelorum. Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis
nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno conjugio proposita utrique
sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla.
Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis
latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.
7. Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestrae benignitati
charitatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis ejus
audietis ex ipso. Nam et propositum ejus, quo serviturum se esse
pollicetur Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus
timor certius indicabunt. Tres libros, atque utinam tam grandis
quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te
laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati
et Charitati tuae; nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos
autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per
quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui,
studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. Habebat
enim jam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta
transmisi . Credo jam expertam Sanctitatem tuam sagacitate
spirituali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo
gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. Unde humanitati et
charitati tuae tam ipsum quam filium ejus, legisti, ut spero, qua
sollicitudine commendaverim, et quanta mihi necessitudine copulati
sint. Aedificet eos per te Dominus. Quod ab illo magis petendum
est: nam id tu quam velis novi.
8. Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus: si quid de tuo
pectore meremur, indifferenter mitte ut legamus. Nam pectus tuum tale
Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita, et adversus
loquacissimas quaestiones explicatissima dari responsa praesumamus.
Libros beatissimi papae Ambrosii credo habere Sanctitatem tuam, eos
autem multum desidero, quos adversus nonnullos imperitissimos et
superbissimos, qui de Platonis libris Dominum profecisse contendunt,
diligentissime et copiosissime scripsit .
9. Beatissimus frater Severus de condiscipulatu nostro Milevitanae
antistes Ecclesiae, bene apud eamdem civitatem fratribus cognitus,
debito nobiscum officio Sanctitatem vestram salutat. Fratres quoque
omnes nobiscum Domino servientes, tam id faciunt quam vos desiderant;
tam vos desiderant, quam vos diligunt, et tam diligunt, quam estis
boni. Panis quem misimus, uberior benedictio fiet, dilectione
accipientis vestrae benignitatis. Custodiat vos Dominus ab ista
generatione in aeternum (Psal. XI, 8), domini dilectissimi et
sincerissimi, vere benigni, et abundantissima Domini gratia
praestantissimi fratres.
|
|