|
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis observando atque
amplectendo fratri, et compresbytero HIERONYMO,
AUGUSTINUS.
CAP. PRIMUM.
1. Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi
epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem sumere,
tali viro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus
est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque secularium,
curis circumstemur ingentibus; tamen epistolae tuae brevitati facile
non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis
redderetur. Quare, aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam
collocutionem, ne multum ad nos disjungendos liceat absentiae
corporali: quanquam simus in Domino Spiritus unitate conjuncti,
etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus. Et libri quidem, quos de
horreo dominico elaborasti, pene totum te nobis exhibent. Si enim
propterea te non novimus, quia faciem tui corporis non vidimus: hoc
modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi
non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non
mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino,
quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem
dedit.
CAP. II.
2. Liber quidam tuus inter caetera non diu est ut venit in manus
nostras: quae sit ejus inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex
ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen
appellari dicebat frater apud quem inventus est; quod ei nomen tibi
placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum vel vitas, vel
scripta ibi legissemus, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et
eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur
opuscula; miramur cur hunc ei titulum vel imposueris, vel imposuisse
credaris. Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis
approbamus.
CAP. III.
3. In expositione quoque Epistolae Pauli ad Galatas, invenimus
aliquid quod nos multum moveat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa
fuerint velut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis?
quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere
contentiosae falsitatis obteratur improbitas? Statim enim ut
protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod
prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi
enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus
Apostolus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non
mentior (Gal. 1, 20), credi affirmarique mentitus eo loco ubi
dixit de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur
ad veritatem Evangelii (Ibidem, II, 14)? Si enim recte illi
ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus est, ubi
verum dixit? An ibi verum dixisse videbitur, ubi hoc dixerit, quod
lector sapit; cum vero contra sensum lectoris aliquid occurrerit,
officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur
existimetur non solum potuisse, verum etiam debuisse mentiri, si huic
regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis verbis
agere, praesertim apud te, cui sapienter providenti dictum sat est.
Nequaquam vero mihi arrogaverim ut ingenium tuum, divino dono aureum,
meis obolis ditare contendam; nec est quisquam te magis idoneus, qui
opus illud emendet.
CAP. IV.
4. Neque enim a me docendus es quomodo intelligatur quod idem dicit,
Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem (I
Cor. IX, 20); et caetera quae ibi dicuntur compassione
misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus
qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum
animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse
aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non
Judaeorum Sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et
legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Itaque suscepit ea
celebranda, cum jam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse
perniciosa iis qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem
acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in
eis jam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Jesum salus
ipsa, quae illis Sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque
Gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non
necessario, nullo modo imponenda esse censebat (Act. XV, 28).
5. Quapropter non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones
observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter nec incongrue
faceret; quamvis enim jam superflua, tamen solita non nocerent: sed
quoniam Gentes cogebat Judaizare (Gal. II, 14), quod nullo
modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini
adventum necessaria saluti forent; quod vehementer per apostolatum
Pauli veritas dissuasit. Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id
faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant. Ita et ipse vere
correctus est, et Paulus vera narravit, ne sancta Scriptura, quae
ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia
nutet et fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari,
quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus.
Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter
nos colloqueremur.
6. Hoc ergo Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et
in primis illud, quod ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam
volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X,
3). Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac
manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc
putabant Sacramenta vetera, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex
necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent
necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres
fierent (II Mach. VII, 1). Postremo istud quod
praedicatores gratiae Christianos Judaei tanquam hostes Legis
persequebantur. Hos atque hujusmodi errores et vitia, dicit se damna
et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III,
8,); non observationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut
et ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, non sicut
Judaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro
reprehenderat. Nam si propterea illa Sacramenta celebravit, quia
simulavit se Judaeum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit
cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege
factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut
natura Judaeus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret
esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subveniendum esse
sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet
mentientis astu, sed compatientis affectu? Sicut eo ipso loco
generaliter intulit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos
lucrifacerem (I Cor. IX, 22); ut sequens conclusio, Omnibus
omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (Ibid.), ad hoc referenda
intelligatur, ut cujusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus
appareat. Non enim et cum diceret, Quis infirmatur, et ego non
infirmor (II Cor. XI, 29)? infirmitatem alterius simulasse
se potius quam condoluisse, volebat intelligi.
7. Quare arripe, obsecro te, ingenuam et vere christianam cum
charitate severitatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et
PALINODIAN, ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim
pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum. Pro
ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa
illi heroes adversus Trojam, dimicaverunt. Neque hoc ideo dico, ut
oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut advertas, quos
cum habeas sanos et vigiles, nescio qua dissimulatione avertisti, ut
non intenderes quae consequantur adversa; si semel creditum fuerit,
posse honeste ac pie scriptorem divinorum Librorum in aliqua sui operis
parte mentiri.
CAPUT V.
8. Scripseram hinc jam aliquando ad te epistolam quae non perlata
est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram: ex qua illud mihi
suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque praetermittere
non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori
meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis
(nam nisi verum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla,
certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in quoquam
veritas potest favere mendacio.
CAPUT VI.
9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, jam sciebam non
tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et vera quae
invenerimus, approbare atque laudare; falsa vero et prava improbare
atque reprehendere. Sed illud de prudentia doctrinaque tua
desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa ejus
errata, quibus a fide veritatis ille vir tantus recessisse
convincitur. In libro etiam quo cunctos, quorum meminisse potuisti,
scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut
arbitror, fieret, si nominatis eis quos haeresiotas esse nosti,
quando ne ipsos quidem praetermittere volueris, subjungeres etiam in
quibus cavendi essent: quanquam nonnullos etiam praeterieris; quod
scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte
onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes in quibus
eos catholica damnarit auctoritas; peto ne grave sit litterario labori
tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina
lingua sanctorum studia et accendisti et adjuvisti, id quod tibi per
humilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuae
sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei
christianae usque ad hoc tempus vel impudentia vel imperitia vel
pervicacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas,
in notitiam eorum quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non
valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu
te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus praesumentis de
charitate. Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum
commendo benignitati tuae, cujus in nostris regionibus existimationi
bonum coram Deo testimonium perhibemus.
|
|