EPISTOLA XLI . Alypius et Augustinus Aurelio gratulantes de sermonibus quos presbyteri praesente ipso ad populum habere coeperant, ipsumque rogantes ut aliqui eorum sermones sibi mittantur.

Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo, sincerissimeque charissimo fratri, et consacerdoti papae AURELIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2), nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam, adjuvante Domino qui eam inspiravit, ad effectum esse perductam, de omnibus ordinatis fratribus nostris, et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur; per quorum linguas clamat charitas tua majore voce in cordibus hominum, quam illi in auribus: Deo gratias. Nam quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus quam, Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest. Deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditavit erga filios tuos, et id quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem, donando tibi, non solum ut bene velles, verum etiam in quibus posset apparere quod velles. Ita plane fiat, fiat: luceant haec opera coram hominibus, ut videant, gaudeant, glorificent Patrem qui in coelis est (Matth. V, 16). Talibus delecteris in Domino: ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire. Eatur, ambuletur, curratur in via Domini; benedicantur pusilli cum magnis, jucundati in his qui dicunt eis, In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1): praecedant illi, et sequantur isti, imitatores facti eorum, sicut et illi Christi. Ferveat iter sanctarum formicarum, fragrent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseverandi usque in finem. Nec sinat Dominus tentari supra quam possumus ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13).

2. Orate pro nobis, digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad Deum sincerissimae dilectionis et laudis ejus in operibus vestris: orate ut et in nobis haec luceant; quoniam novit ille quem oratis, cum quanto nostro gaudio in vobis luceant. Haec sunt vota nostra, hae multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in corde nostro jucundant animam nostram (Psal. XCIII, 19). Ita est, quia ita promissum est; ita erit quod restat, sicut promissum est. Obsecramus te per eum qui tibi ista donavit, et populum, cui servis, hac per te benedictione perfudit, ut jubeas singulos quos volueris sermones eorum conscriptos, et emendatos mitti nobis. Nam et ego quod jussisti non negligo, et de Tychonii septem regulis vel clavibus, sicut saepe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur exspecto . Fratrem Hilarinum Hipponensem archiatrum et principalem multum commendamus. Nam de fratre Romano quid satagas novimus, nihilque petendum est nisi ut te pro illo adjuvet Dominus. Amen.