|
Prodit nunc primum ex corticeo codice, qui olim Narbonensis ecclesiae
fuit, nunc vero est illustris familiae Phimarconensis:
Dominis laudabilibus in Christo sanctissimis fratribus PAULINO
et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Num etiam hoc sperari aut exspectari posset, ut per fratrem Severum
rescripta flagitaremus, tamdiu tam ardentibus nobis a vestra Charitate
non reddita? Quid est quod duas aestates easdemque in Africa sitire
cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras quotidie donatis,
debitum reddite. An forte quod adversus daemonicolas te scribere
audieram, atque id opus vehementer desiderare me ostenderam , volens
perficere ac mittere, tanto tempore ad nos epistolas distulisti?
Utinam saltem tam opima mensa jam annosum ab stilo tuo jejunium meum
excipias: quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos
dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime
Romanum et Agilem. Hinc qui nobiscum sunt vos salutant, et parum
nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
|
|