|
Dominis dilectissimis et merito praedicandis fratribus GLORIO,
ELEUSIO, FELICIBUS, GRAMMATICO et caeteris
omnibus quibus hoc gratum est, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
1. Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam
correptionem devita, sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat,
et est a semetipso damnatus (Tit. III, 10, 11). Sed qui
sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci
animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae
pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus
acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi
parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi.
Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras
mitterem. Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia
tumidum et pervivacia malae contentionis insanum, sicut vitandum
monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus,
quibuscumque modis possumus corrigendum. Unde factum est ut etiam ad
nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias
litteras, quas jam olim, propter suam perversitatem ab unitate
catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales
privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi
aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut
magis creditur, nequiverunt. Ubi nobis satis visum est implevisse nos
officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere
sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem
Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et
in omnes (I Thess. III, 12). Monet etiam alio loco, in
modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det
illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de
diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim.
II, 25, 26).
2. Haec praelocutus sum, ne quis me existimet impudentius vobis quam
prudentius scripta misisse, et hoc modo vobiscum de negotio animae
vestrae aliquid agere voluisse, quia nostrae communionis non estis:
cum tamen si de negotio fundi, aut alicujus pecuniariae litis
dirimendae vobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet.
Usque adeo charus est hic mundus hominibus, et sibimet ipsi
viluerunt! Erit ergo mihi ad defensionem testis haec epistola in
judicio Dei, qui novit quo animo fecerim, et qui dixit: Beati
pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
CAPUT II.
3. Ergo ut meminisse dignamini, cum essemus in vestra civitate, et
nonnulla vobiscum de communione christianae unitatis ageremus, prolata
sunt a partibus vestris Gesta quaedam, quibus recitatum est quod
septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis
episcopum Carthaginensis Ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus
damnaverunt. Ubi etiam Felicis Aptungitani causa multo prae caeteris
invidiosius et criminosius ventilata est. Quae cum essent cuncta
perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines qui tunc illud
schisma fecerunt, non sine confectione Gestorum, eos in quos fuerant
ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita, temere
damnandos esse putaverunt. Nos autem alia habere Gesta ecclesiastica
, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia
primatum, praesentes et confessos traditores reliquit Deo judicandos,
et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit,
quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur; cum etiam
Secundus ipse concilii ejusdem principatum teneret, ubi absentes quasi
traditores per eorum sententias damnavit, quibus praesentibus et
confessis ignovit.
4. Deinde diximus, aliquanto post Majorini ordinationem, quem
contra Caecilianum nefario scelere levaverunt, erigentes altare contra
altare, et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos
petiisse a Constantino tunc imperatore judices episcopos, qui de suis
quaestionibus quae in Africa exortae pacis vinculum dirimebant,
arbitro medio judicarent . Quod posteaquam factum est, praesente
Caeciliano et illis qui adversus eum navigaverant, judicante
Melchiade tunc Romanae urbis episcopo, cum collegis suis quos ad
preces Donatistarum miserat Imperator, in Caecilianum nihil probari
potuisse, ac per hoc, illo in episcopatu confirmato, Donatum qui
adversus eum tunc aderat improbatum. Quibus peractis rebus, cum illi
omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud
Arelatum memoratum imperatorem eamdem causam diligentius examinandam
terminandamque curasse. Illos vero ab ecclesiastico judicio
provocasse, ut causam Constantinus audiret. Quo posteaquam ventum
est, utraque parte assistente, innocentem Caecilianum fuisse
judicatum , atque illos recessisse superatos, et in eadem tamen
perversitate mansisse. Nec de Felicis Aptungitani causa negligentiam
consecutam, sed ad ejusdem principis jussionem proconsularibus Gestis
etiam ipsum fuisse purgatum .
5. Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus
profecto vobis agere videbamur, quam de nostra exspectabatis
instantia. Quod ubi sensimus, ad ea quae legenda promiseramus, non
distulimus mittere. Quae omnia, dum excurrimus ad Ecclesiam
Gelizitanam, inde ad vestrum oppidum reversuri, bidui non pleni
intermissione venerunt, atque ut nostis, quantum tempus admisit, uno
die recitata sunt vobis. Primo ubi Secundus Tigisitanus confessos
traditores a collegio suo removere non ausus est, cum quibus postea non
confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus
est: deinde Gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine
probatus est innocens. Haec ante meridiem vobis lecta esse
meministis. Post meridiem vero recitavimus preces eorum ad
Constantinum, datisque ab eo judicibus Gesta ecclesiastica in Romana
urbe habita, quibus illi improbati sunt, Caecilianus autem in
episcopali honore firmatus. Postremo Constantini imperatoris
litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.
CAP. III.
6. Quid vultis amplius, homines; quid vultis amplius? Non de auro
et argento vestro agitur; non terra, non praedia, non denique salus
corporis vestri in discrimen vocatur: de adipiscenda vita aeterna et
fugienda morte aeterna compellamus animas vestras. Expergiscimini
aliquando: non in aliqua obscura quaestione versamur, non recondita
secreta rimamur, quibus penetrandis vel nulla vel rara humana corda
sufficiant; res in aperto est. Quid eminet clarius? quid cernitur
citius? Dicimus temerario concilio, quamlibet numerosissimo,
innocentes absentesque fuisse damnatos. Probamus hoc proconsularibus
Gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus judicatus est
ille, quem maxime criminosum a vestris prolata concilii Gesta
sonuerunt. Dicimus a traditoribus confessis, in eos qui traditores
dicerentur, dictas fuisse sententias. Probamus hoc ecclesiasticis
Gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus
ea quae cognovit, velut contuitu pacis ignovit, et cum quibus postea
non cognovit, discissa pace damnavit. Unde apparuit eum etiam primo
non paci consuluisse, sed sibi timuisse. Objecerat ei namque
Purpurius Limatensis quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore
et ordine ut Scripturas traderet, dimissus est, utique non frustra,
nisi quia tradidit, aut tradi aliquid jussit. Hanc ille suspicionem
satis probabilem metuens, accepto consilio a minore Secundo
consanguineo suo, consultisque caeteris qui cum eo erant episcopis,
manifestissima crimina Deo judicanda dimisit, atque ita paci
prospexisse visus est; quod falsum erat, cum sibi prospexerit.
7. Nam si in ejus corde cogitatio pacis habitaret, non apud
Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos
Deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum
nemo convicerat. Tanto magis enim timere debuit ne pax unitatis
violaretur, quanto erat Carthago civitas ampla et illustris, unde se
per totum Africae corpus malum quod ibi esset exortum, tanquam a
vertice effunderet. Erat etiam transmarinis vicina regionibus et fama
celeberrima nobilis: unde non mediocris utique auctoritatis habebat
episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum,
cum se videret et Romanae Ecclesiae, in qua semper apostolicae
cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad
ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse conjunctum,
ubi paratus esset causam suam dicere, si adversarii ejus ab eo illas
Ecclesias alienare conarentur. Quia ergo venire noluit ad hospitium
collegarum, quos a suis inimicis contra veritatem suae causae perversos
esse sentiebat vel suspicabatur, vel, ut ipsi asserunt, simulabat,
tanto magis Secundus, si verae pacis custos esse voluisset, cavere
debuit ne damnarentur absentes, qui judicio eorum omnino interesse
noluerunt. Neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris
ordinis clericis, sed de collegis agebatur, qui possent aliorum
collegarum judicio, praesertim apostolicarum Ecclesiarum, causam suam
integram reservare; ubi contra eos sententiae dictae in absentes,
nullo modo aliquid valerent, quando eorum judicium non primo aditum
postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum nunquam adire
voluerunt.
8. Haec res maxime sollicitare debuit Secundum qui tunc erat
primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile
enim fortassis rabida in absentes ora placata vel frenata comprimeret,
si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis,
misericordia Dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non
debemus nos christiani et episcopi unitatem disrumpere christianam,
quam jam paganus non insequitur inimicus. Itaque aut istas omnes
causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit Ecclesiae, Deo
judici dimittamus: aut si aliqui in vobis sunt qui certa istorum
crimina ita noverint, ut ea facile valeant edocere, negantesque
convincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et
collegas nostros transmarinarum Ecclesiarum episcopos, et ibi prius de
istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad judicium collegarum
Afrorum male sibi conscii venire noluerunt, ut inde illis denuntietur
ut veniant, ibique objectis respondeant. Quod si non fecerint, ibi
etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque tractatoria
super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque jam Christi
Ecclesia dilata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio
praecidetur, ne aliquis error in Cathedra Ecclesiae Carthaginis
oriatur. Tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis
ordinabimus, cum a tota Ecclesia isti fuerint separati: ne forte cum
alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab Ecclesia
transmarina, quia iste ab honore depositus non videbitur, quem jam
ordinatum fama celebravit, et ad eum commeare communicatorias litteras
fecit; atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi jam
pacatis temporibus oriatur, dum praepropere nostras volumus
praecipitare sententias, et non contra Caecilianum, sed contra orbem
terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere
audeamus.
9. Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare
noluisset, quid esset facturus? aut quomodo aliquem absentium
collegarum esset damnaturus, cum in potestate Acta concilii non
haberet, contradicente primate? Quod si tanta et adversus primam
sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare jam vellent quos volebat
ille differri, quanto melius a talibus inquieta et impacata
molientibus, quam a totius orbis communione dissentiretur? Sed quia
non erant quae in Caecilianum et ordinatores ejus transmarino judicio
probarentur, propterea nec priusquam in eum sententias dicerent,
deferre voluerunt, nec posteaquam dixerunt, perseveranter id agere ut
Ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in
Africa damnatorum communionem vitare deberet. Quia si id facere
tentavissent, adessent sibi Caecilianus et caeteri, et suam causam
adversus fallaces criminatores, apud transmarinos ecclesiasticos
judices diligentissima discussione purgarent.
10. Itaque concilium illud perversum atque nefarium, maxime ut
creditur traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus
ignoverat: ut quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a
se averterent suspicionem, et cum homines per Africam totam credentes
episcopis, falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud
Carthaginem traditores, tanquam in nebula mendacissimi rumoris, ipsi
qui vere tradiderant latitarent. Unde videtis, charissimi, fieri
potuisse, quod verisimile non esse quidam vestrum dicebant, ut qui
essent de sua traditione confessi, causamque suam impetravissent Deo
dimitti oportere, iidem judices damnatoresque tanquam traditorum
absentium postea consedissent. Magis enim amplexi sunt occasionem,
qua possent alios falsa criminatione perfundere, et conversas in eos
linguas hominum ab inquisitione criminum suorum hoc modo declinare.
Alioquin si fieri non posset ut quisque mala quae ipse committeret, in
alio judicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea
inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium
judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas.
(Rom. II, 1.) Quod illi omnino fecerunt, ut haec verba
apostolica integre in eos apteque conveniant.
11. Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina Deo dimisit,
paci unitatique consuluit: alioquin magis hoc apud Carthaginem
provideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat cui confesso crimen
donare cogeretur; sed quod erat facillimum, tota conservatio pacis
esset absentes nolle damnare. Itaque injuriam facerent innocentibus,
etiamsi eis non convictis, neque confessis, neque omnino praesentibus
ignoscere voluissent. Ille quippe accipit veniam, cujus culpa
certissima est. Quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea
se putaverunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent?
Sed illic cognita dimissa sunt Deo, ne alia quaererentur: hic
incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. Sed dicet aliquis:
Cognoverunt. Quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci
oportebat. Neque enim judicium deseruerant, ubi nunquam omnino
constiterant; nec in illis solis episcopis Afris erat Ecclesia, ut
omne judicium ecclesiasticum vitasse viderentur, qui se judicio eorum
praesentare noluissent. Millia quippe collegarum transmarina
restabant, ubi apparebat eos judicari posse, qui videbantur Afros vel
Numidas collegas habere suspectos. Ubi est enim quod Scriptura
clamat: Antequam interroges, ne vituperes quemquam; et cum
interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7). Si ergo nec
vituperari, nec corripi nisi interrogatum Spiritus sanctus voluit;
quanto sceleratius non vituperati aut correpti, sed omnino damnati
sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt?
12. Sed tamen isti, qui licet absentium, et nequaquam judicium
deserentium, quia nunquam affuerunt, et semper sibi cuneum illum
suspectum esse declaraverunt, tamen cognita crimina se damnasse
dicunt, quaeso vos, fratres mei, quomodo cognoverunt? Respondetis:
Nescimus, quandoquidem ipsa cognitio in illis Gestis explicata non
est. Sed ego vobis ostendam quomodo cognoverunt. Attendite causam
Felicis Aptungitani, et primo legite quam vehementiores in eum
fuerunt. Sic ergo et caeterorum causam noverant, sicut hujus qui
postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus
est. Quanto itaque justius et tutius et citius innocentes eos
existimare debemus, quorum crimina ab istis levius accusata sunt, et
parciore reprehensione damnata, quando ille inventus est innocens, in
quem multo immanius saevierunt!
CAP. IV.
13. An forte sicut quidam dixit, quod quidem cum vobis diceretur
displicuit, sed tamen praetermittendum non est; ait enim quidam. Non
debuit episcopus proconsulari judicio purgari: quasi vero ipse sibi hoc
comparaverit, ac non imperator ita quaeri jusserit, ad cujus curam,
de qua rationem Deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat.
Arbitrum enim et judicem causae traditionis et schismatis illi eum
fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea
provocarunt; et tamen judicio ejus acquiescere noluerunt. Itaque si
culpandus est quem judex terrenus absolvit, cum ipse sibi hoc non
poposcisset; quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae
causae judicem esse voluerunt? Si autem criminis non est provocare ad
imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore: ergo nec ab illo,
cui causam delegaverit imperator. Quemdam etiam suspensum equuleo in
causa Felicis episcopi amicus ille voluit criminari, ut quis etiam
ungulis vexaretur. Numquid poterat Felix contradicere, ne tanta
diligentia vel severitate quaereretur, cum ejus causam inveniendam
cognitor agitaret? Quid enim erat aliud nolle sic quaeri, quam de
crimine confiteri? Et tamen ille ipse proconsul inter praeconum
terribiles voces et cruentas carnificum manus nunquam collegam damnaret
absentem, qui judicio ejus se praesentare noluisset, cum haberet aliud
quo posset audiri. Aut si damnaret, certe etiam ipsis securalibus
legibus poenas justas et debitas lueret.
CAPUT V.
14. Quod si Gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis
cedite. Omnia vobis ordine recitata sunt. An forte non debuit
Romanae Ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis
episcopis illud sibi usurpare judicium, quod ab Afris septuaginta,
ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? Quid quod nec
ipse usurpavit? Rogatus quippe imperator, judices misit episcopos qui
cum eo sederent, et de tota illa causa quod justum videretur
statuerent. Hoc probamus et Donatistarum precibus, et verbis ipsius
imperatoris: utraque enim vobis lecta meministis, et inspiciendi ac
describendi licentiam nunc habetis. Legite et considerate omnia.
Videte quanta cura pacis atque unitatis conservandae vel restituendae
cuncta discussa sint; quemadmodum accusatorum persona tractata, et
quorumdam eorum quibus maculis improbata sit, praesentiumque vocibus
liquido constiterit, nihil eos habuisse quod in Caecilianum dicerent,
sed totam causam in plebem de parte Majorini, hoc est seditiosam et ab
Ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre voluisse, ut ab ea
videlicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis
clamoribus, nulla documentorum attestatione, nullo veritatis examine,
ad suam voluntatem animos judicum detorquere posse arbitrabantur; nisi
forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo vera
in Caecilianum crimina diceret, ubi septuaginta episcopi, sicut de
Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas, tam
insana temeritate damnarunt. Quali enim turbae illi consenserant, ut
adversus innocentes non interrogatos proferrent sententias; a tali
turba etiam rursus accusari Caecilianum volebant. Sed plane non tales
invenerant judices, quibus illam dementiam persuaderent.
15. Potestis enim pro vestra prudentia, et illorum perversitatem
illic attendere, et judicum gravitatem, quemadmodum ad extremum
persuaderi non possent, ut a plebe partis Majorini, quae certam
personam non habebat, argueretur Caecilianus; et requisiti ab eis
essent vel accusatores vel testes vel quoquomodo causae necessarii, qui
simul cum eis ex Africa venerant, et eos praesentes fuisse atque a
Donato subtractos esse diceretur. Promisit idem Donatus quod eos
esset exhibiturus: quod cum non semel, sed saepius promisisset,
amplius ad illud judicium accedere noluit, ubi jam erat tanta
confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo, nisi praesens
damnari noluisse videretur; cum tamen ea quae damnanda essent, eo
praesente atque interrogato manifestata fuerint. Accessit et aliud,
ut a quibusdam adversus Caecilianum denuntiationis libellus daretur:
post quod factum quemadmodum sit rursus agitata cognitio, et quae
personae illum libellum dederint, quoque modo nihil in Caecilianum
probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia, et quoties
volueritis, legere possitis?
16. De numero autem septuaginta episcoporum, cum quasi gravissima
opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta meministis; et tamen viri
gravissimi ab infinitis quaestionibus catena quadam inexplicabili sese
nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt, nequaquam curantes quam
multi essent illi episcopi, aut unde collecti, quos videbant tanta
temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas, tam
praecipites auderent proferre sententias. Et tamen qualis ipsius beati
Melchiadis ultima est prolata sententia, quam innocens, quam
integra, quam provida atque pacifica, qua neque collegas, in quibus
nihil constiterat, de collegio suo ausus est removere, et Donato
solo, quem totius mali principem invenerat, maxime culpato, sanitatis
recuperandae optionem liberam caeteris fecit, paratus communicatorias
litteras mittere etiam iis quos a Majorino ordinatos esse constaret:
ita ut quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio
geminasset, eum confirmari vellet qui fuisset ordinatus prior, alteri
autem eorum plebs alia regenda provideretur. O virum optimum! o
filium christianae pacis, et patrem christianae plebis! Conferte nunc
istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum, neque numerum
numero, sed pondus ponderi comparata: hinc modestiam, inde
temeritatem, hinc vigilantiam, inde caetitatem. Hic nec mansuetudo
integritatem corrupit, nec integritas mansuetudini repugnavit; ibi
autem et furore timor tegebatur, et timore furor incitabatur. Isti
enim convenerant cognitione verorum criminum falsa respuere, illi
falsorum damnatione vera celare.
CAP. VI.
17. Illisne se tandem Caecilianus audiendum judicandumque
committeret, cum haberet tales, apud quos si ei causa moveretur,
innocentiam suam facillime ostenderet? Non se illis omnino
committeret, nec si peregrinus Ecclesiae Carthaginensis subito
episcopus esset ordinatus, et ignoret quid ad corrupendos animos vel
improborum vel imperitorum posse tunc pecuniosissima mulier quaedam
Lucilla, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem cum esset
diaconus laeserat: etiam hoc enim accesserat malum ad illam
perficiendam iniquitatem. Nam in illo concilio, ubi a confessis
traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam
erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a
veritatis inquisitione averterentur falsis rumoribus avocati. Pauci
ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamvis in eis esset
major auctoritas, propter ipsius Secundi societatem, qui eis
pepercerat territus. Caeteri autem Lucillae pecunia maxime adversus
Caecilianum empti et instigati perhibentur. Extant Gesta apud
Zenophilum consularem , ubi Nundinarius quidam diaconus a Sylvano
Cirtensi episcopo, quantum ipsis Gestis intelligitur, degradatus,
cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus
esset, multa patefecit iratus, et in judicium publicum protulit:
inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia
corruptis episcopis, in Carthaginensi Ecclesia, in Africae capite,
altare contra altare levatum est. Scio quod haec Gesta vobis non
legerimus, sed tempus non fuisse meministis. Inerat etiam nonnullus
dolor animi de typho superbiae veniens, quod non ipsi ordinaverant
Carthagini episcopum.
18. Quibus omnibus rebus, cum eos non veros judices, sed inimicos
atque corruptos Caecilianus convenisse cognosceret; quando fieri
posset, ut vel ipse vellet, vel populus cui praesidebat permitteret,
ut relicta ecclesia iret in domum privatam, non collegarum discutiendus
examine, sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus? cum
sibi praesertim videret apud Ecclesiam transmarinam privatis
inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam, incorruptum et
integrum examen suae causae remanere. Ubi si nihil adversarii agere
vellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione
praeciderent. Si autem illic eum accusare tentassent, tunc sibi
adesset, tunc innocentiam suam adversus eorum machinamenta defenderet,
sicut postea factum esse didicistis: cum tamen illi nimis sero
quaesissent judicium transmarinum jam schismatis rei, jam levati
altaris horrendo scelere maculati. Primo enim facerent si veritate
niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis, quasi
vetusta fama praejudicante ad judicium venire voluerunt : aut quod
magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano, quasi
securi sibi videbantur praefidentes numero suo, nec audentes alibi
commovere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset
veritas inveniri.
CAP. VII.
19. Sed posteaquam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano
permanere communionem orbis terrarum, et ad eum a transmarinis
Ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum quem ipsi
scelerate ordinaverant; puduit eos semper tacere, quia posset eis
objici, cur paterentur ignaram per tot gentes Ecclesiam communicare
damnatis, et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione
praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginensibus
ordinassent, a toto orbe non communicari. Elegerunt, sicut dicitur,
ad duas agere causam cum Caeciliano apud Ecclesias transmarinas,
parati ad utrumque: ut si eum potuissent quacumque versutia falsae
criminationis evincere, satiarent plenissime cupiditatem suam; si
autem non possent, in eadem quidem perversitate durarent, sed jam
tamen quasi haberent quod dicerent, malos judices se esse perpessos;
quae vox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam
manifestissima veritate superati: quasi non eis ad hoc dici posset et
justissime dici, Ecce putemus illos episcopos, qui Romae
judicarunt, non bonos judices fuisse; restabat adhuc plenarium
Ecclesiae universae concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa
posset agitari, ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiae
solverentur. Quod utrum fecerint, probent: nos enim non factum esse
facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat: aut si
factum est, etiam ibi sunt victi; quod ipsa eorum separatio
manifestat.
20. Sed tamen quid postea fecerint, Imperatoris litteris
sufficientissime ostenditur. Judices enim ecclesiasticos tantae
auctoritatis episcopos, quorum judicio et Caeciliani innocentia et
eorum improbitas declarata est, non apud alios collegas, sed apud
Imperatorem accusare ausi sunt, quod male judicarent. Dedit ille
aliud Arelatense judicium, aliorum scilicet episcoporum: non quia jam
necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens, et omnimodo cupiens
tantam impudentiam cohibere. Neque enim ausus est christianus
Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de
judicio episcoporum qui Romae sederant ipse judicaret; sed alios, ut
dixi, episcopos dedit: a quibus tamen illi ad ipsum rursum
Imperatorem provocare maluerunt; qua in re illos quemadmodum
detestetur, audistis. Atque utinam saltem ipsius judicio insanissimis
animositatibus suis finem posuissent, atque ut eis ipse cessit, ut de
illa causa post episcopos judicaret, a sanctis antistitibus postea
veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent,
si ejus sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi provocaverunt, sic
et illi aliquando cederent veritati. Jussit enim ille ut ei partes ad
agendam causam Romam occurrerent. Quo cum Caecilianus nescio qua
causa non occurrisset, interpellatus ab eis, praecepit ut Mediolanum
sequerentur. Tunc se aliqui eorum subtrahere coeperunt, fortasse
indignati quia non est eos imitatus Constantinus, ut jam statim atque
velociter Caecilianum damnaret absentem. Quod ubi cognovit providus
Imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanum
pervenire. Quo cum etiam Caecilianus venisset, ipsum quoque, sicut
scripsit, exhibuit, cognitaque causa, qua diligentia, qua cautela,
qua provisione, sicut ejus indicant litterae, Caecilianum
innocentissimum, illos improbissimos judicavit.
CAPUT VIII.
21. Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant
Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine
populos salutant, quos a pace salutis exterminant. Conscinditur
unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur
Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas
potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro
tantis sacrilegiis destinentur. Nos eis objicimus furorem schismatis,
rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes
diffusa est, nefariam separationem. De codicibus non tantum nostris,
sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et
quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis
eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus,
quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent. Et ipsi nobis
objiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen
aliena; non intelligentes in iis quae nos eis objicimus, omnes illos
teneri; in iis vero quae nobis objiciunt, paleam vel zizania messis
dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque
considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant
malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque
ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et
triticum (Matth. XIII, 29), non factis eorum, sed altari
Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed
etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen
Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis
tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.
22. Si habent aures, audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis. Sic
enim in Apocalypsi Joannis legitur: Angelo, inquit, Ecclesiae
Ephesi scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua,
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et
laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos, et
tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti
eos mendaces, et patientiam habes, et sustinuisti eos propter nomen
meum, et non defecisti (Apoc. II, 1-3). Quod si de angelo
superiorum coelorum, et non de praepositis Ecclesiae vellet
intelligi, non consequenter diceret: Sed habeo adversum te, quod
charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris,
et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et
movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris
(Ibid., 4, 5). Hoc superioribus Angelis dici non potest, qui
perpetuam retinent charitatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt,
diabolus est et angeli ejus. Ergo primam charitatem dicit, quia
sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam jubet ut
repetat, et faciat priora opera sua. Et objiciuntur nobis crimina
malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita:
quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter
frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla
reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque
Scripturas sanctas non corde surdus audiret.
23. Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fabricantem et
adorantem. Tolerat Moyses adversus Deum tot millia murmurantia, et
toties offendentia sanctum nomen ejus. Tolerat David Saülem
persecutorem suum, sceleratis moribus coelestia deserentem, magicis
artibus inferna quaerentem; occisum vindicat, christum etiam Domini
propter sacramentum venerandae unctionis appellat. Tolerat Samuel
nefandos filios Heli, perversosque filios suos, quos populus quia
tolerare noluit, divina veritate accusatus, divina severitate
correptus est. Tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem
Dei. Tolerat Isaias in quos tam multa vera crimina jaculatur.
Tolerat Jeremias a quibus tanta perpetitur. Tolerat Zacharias
Pharisaeos et Scribas, quales illo tempore fuisse Scriptura
testatur. Scio me multos praetermisisse: legant qui volunt, legant
qui possunt eloquia coelestia, invenient omnes sanctos Dei servos et
amicos semper habuisse quos in suo populo tolerarent; cum quibus tamen
illius temporis sacramenta communicantes, non solum non inquinabantur,
sed etiam laudabiliter sustinebant, studentes, sicut ait Apostolus,
servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3).
Attendant etiam post Domini adventum, ubi multo plura hujus
tolerantiae per totum orbem inveniremus exempla, si omnia scribi et in
auctoritatem redigi potuissent, tamen haec ipsa quae habemus
advertite. Tolerat ipse Dominus Judam, diabolum, furem et
venditorem suum: sinit accipere inter innocentes discipulos, quod
fideles noverunt pretium nostrum. Tolerant Apostoli pseudoapostolos;
et inter sua quaerentes non quae Jesu Christi, Paulus non sua
quaerens sed quae Jesu Christi, cum gloriosissima tolerantia
conversatur. Postremo, quod paulo ante commemoravi, divina voce
laudatur sub angeli nomine praepositus Ecclesiae, quod cum odisset
malos, eos tamen tentatos et inventos pro nomine Domini toleravit.
24. Ad summam seipsos interrogent: Nonne tolerantur ab eis caedes
et incendia Circumcellionum, qui sunt veneratores praecipitatorum
ultro cadaverum, et sub incredibilibus malis unius Optati per tot
annos totius Africae gemitus? Parco jam dicere singularum per
Africam regionum et civitatum et fundorum tyrannicas potestates, et
publica latrocinia. Melius enim vobis haec vos ipsi dicitis, sive in
aurem, sive palam, sicut libitum fuerit. Quocumque enim oculos
verteritis, occurret quod dico, vel potius quod taceo. Neque hinc
istos quos ibi diligitis, accusamus. Non enim nobis displicent, quia
tolerant malos; sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma,
propter altare contra altare, propter separationem ab haereditate
Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. Violatam
pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata
Sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt,
plangimus et lugemus. Quae si parvi pendunt, intueantur exempla
quibus demonstratum est quanti haec penderit Deus. Qui fecerunt
idolum, usitata gladii morte perempti sunt (Exod. XXXII,
27, 28): qui vero schisma facere voluerunt, hiatu terrae
principes devorati, et turba consentiens igne consumpta est (Num.
XVI, 31-35). Diversitate poenarum, diversitas agnoscitur
meritorum.
CAPUT IX.
25. Traduntur in persecutione sancti Codices, confitentur
traditores, et Deo dimittuntur. Non interrogantur innocentes, et ab
hominibus temerariis damnantur. Probatur integer certis judiciis, qui
inter absentes damnatos multo vehementius caeteris criminatus est.
Judicium episcoporum ad Imperatorem appellatur: judex eligitur
Imperator; judicans contemnitur Imperator. Quae tunc acta sint
legistis, quae nunc agantur videtis: si de illis in aliquo dubitatis,
ista jam cernite. Certe non chartis veteribus, non archivis
publicis, non Gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. Major
liber noster orbis terrarum est; in eo lego completum quod in Libro
Dei lego promissum: Dominus, inquit, dixit ad me, Filius meus es
tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.
II, 7, 8). Huic haereditati qui non communicat, quoslibet
libros teneat, exhaeredatum se esse cognoscat. Hanc haereditatem
quisquis expugnat, alienum se esse a familia Dei satis indicat.
Certe de traditione divinorum Librorum vertitur quaestio, ubi
haereditas ista promissa est. Ille ergo credatur testamentum
tradidisse flammis, qui contra voluntatem litigat testatoris. Quid
tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit Ecclesia Corinthiorum?
Quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis
intelligi volo. Quid vobis fecerunt, quae nec omnino quid feceritis,
nec quos infamaveritis nosse potuerunt? an quia Lucillam Caecilianus
in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?
26. Tandem sentiant quod fecerunt: merito certo annorum intervallo
in oculos eorum revolutum est opus ipsorum. Quaerite per quam feminam
Maximianus , qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani
communione praeciderit, et quemadmodum congregata episcoporum
factione, Primianum damnarit absentem, et adversus eum episcopus
ordinatus sit; quemadmodum Majorinus per Lucillam congregata
episcoporum factione Caecilianum damnavit absentem, et contra eum
episcopus ordinatus est. An forte quod a caeteris Afris suae
communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus
est, valere vultis; et quod a transmarinis unitatis episcopis adversus
factionem Majorini Caecilianus purgatus est, valere non vultis?
Rogo, fratres mei, quid magnum peto? quid difficile a vobis
intelligi cupio? Multum quidem interest, et incomparabiliter distat
vel auctoritate vel numero Africana Ecclesia, si cum caeteris orbis
partibus conferatur: et longe minor est, etiamsi unitas hic esset,
longe omnino minor est comparata caeteris christianis omnibus gentibus,
quam pars Maximiani comparata parti Primiani; peto tamen, et justum
esse arbitror, ut tantum valeat concilium Secundi Tigisitani, quod
Lucilla conflavit adversus absentem Caecilianum et apostolicam sedem
, totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum valet concilium
Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflavit adversus
absentem Primianum, et caeteram per Africam multitudinem Primiano
communicantem. Quid apertius cernitur? quid aequius postulatur?
27. Videtis haec omnia, et nostis, et gemitis; et tamen videt et
Deus quod vos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit
remanere, si pro adipiscendo spirituali regno carnalem superetis
affectum, et amicitias hominum quae in judicio Dei nihil proderunt,
pro devitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. Ecce ite,
consulite; quid contra haec nostra possint respondere cognoscite: si
proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse dicunt,
hoc nos de suis dicere non indignentur. Nemo delet de coelo
constitutionem Dei, nemo delet de terra Ecclesiam Dei: ille totum
orbem promisit, ista totum orbem replevit; et malos habet et bonos,
sed nec in terris amittit nisi malos, nec in coelum admittit nisi
bonos. Erit autem vobis hic sermo, quem de munere Dei novit ipse,
quanta et pacis et vestra dilectione deprompsimus, correctio si
velitis, testis vero etsi nolitis.
|
|