|
Dominis dilectissimis et praedicabilibus fratribus ELEUSIO,
GLORIO et FELICIBUS , AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
1. Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem
civitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam
pergeremus , experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime
polliceri. Eam ipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum
ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit. Venimus itaque ad
eum; quia aetati ejus id a nobis deferendum videbatur, potius quam
exigendum ut ipse ad nos veniret prior. Perreximus ergo comitantibus
non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat. Cum
autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva praeterea turba
confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui
utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae
quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. Caeteri vero magis ad
spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine,
quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant.
Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente nobiscum atque
modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi,
paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. Itaque libere
pro sui cujusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu
turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando, interdum etiam
objurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.
2. Res tamen utcumque agi coepta est, et aliquot horas in alterno
sermone protraximus, quantum vocibus interquiescentibus varie
tumultuantium sinebamur. Sed in ipso disputationis exordio, cum
videremus ea quae dicebantur, subinde labi de memoria vel nostra, vel
eorum quorum salutem maxime curabamus; et ut esset nobis cautior
modestiorque tractatio, simul ut et vos atque alii fratres qui absentes
erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis,
postulavimus ut a notariis verba nostra exciperentur. Diu ab illo vel
ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. Sed
notarii qui aderant, atque id strenue facere poterant, nescio qua
causa excipere noluerunt. Egimus saltem ut fratres qui nobiscum
erant, quanquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes
nos ibi easdem tabulas relicturos. Consensum est. Coeperunt verba
nostra excipi, et aliqua ab invicem ad tabulas dicta sunt. Postea
inordinatas perstrepentium interpellationes, et propterea nostram
quoque turbulentiorem disputationem notarii non valentes sustinere,
cesserunt; nobis sane non desistentibus, et ut cuique facultas
dabatur, multa dicentibus. Ex quibus omnibus verbis nostris, quantum
recordari potui, causae totius actionem, Dilectionem vestram fraudare
nolui. Potestis enim ei litteras meas legere, ut vel approbet vera me
scripsisse; vel ipse vobis, si quid melius recolit, incunctanter
insinuet.
CAPUT II.
3. Primo enim vitam nostram, quam vobis benevolentius fortasse quam
verius narrantibus, se comperisse dicebat, praedicare dignatus est:
adjungens se dixisse vobis, nos omnia, quae de nobis insinuaveratis,
bene facere potuisse, si in Ecclesia faceremus. Deinde quaerere
coepimus quaenam illa esset Ecclesia, ubi vivere sic oporteret; utrum
illa quae, sicut sancta tanto ante Scriptura praedixerat, se terrarum
orbe diffunderet, an illa quam pars exigua vel Afrorum vel Africae
contineret. Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse
communionem suam. Quaerebam utrum epistolas communicatorias, quas
formatas dicimus, posset quo vellem dare, et affirmabam, quod
manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse
quaestionem . Parabam autem, ut si consentiret, ad illas ecclesias a
nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus
pariter legeremus illo jam tempore fuisse fundatas.
4. Sed quia res aperte falsa erat, permixtis verbis cito inde
discessum est; inter quae verba evangelicam illam Domini admonitionem
commemoravit, qua dixit: Cavete a pseudoprophetis; multi ad vos
venient in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces: ex fructibus
eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16). Quae verba
Domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, ventum
inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem
pertulisse dicebat; hinc volens ostendere suos esse christianos, quia
persecutionem paterentur. Inter quae verba cum ego pararem ex
Evangelio respondere, inde capitulum commemoravit prior, ubi Dominus
ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam
ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 10). Quo loco ego
gratulatus, subjeci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi
persecutionem propter justitiam passi fuerint. In qua quaestione
discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in
unitate Ecclesiae constitutos, an schismate jam divisos Macariana
tempora invenerint ; ut qui videre vellent utrum propter justitiam
persecutionem passi fuerint, id potius attenderent, utrum se recte a
totius orbis unitate praeciderint. Quod si injuste fecisse
invenirentur, manifestum esset eos propter injustitiam potius quam
propter justitiam passos persecutionem; et ideo numero beatorum adjungi
non posse, de quibus dictum est: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam. Ibi commemorata est famosior quam certior Codicum
illa traditio. Sed respondebatur a partibus nostris, principes
illorum potius fuisse traditores: quod si de hac re nostrorum litteris
nollent credere, nec nos cogi oportere ut litteris credamus ipsorum.
CAPUT III.
5. Sed tamen sequestrata ista dubia quaestione, quaerebam quomodo se
isti juste separassent ab innocentia caeterorum Christianorum, qui per
orbem terrarum successionis ordinem custodientes, in antiquissimis
Ecclesiis constituti, penitus ignorarent qui fuerint in Africa
traditores; qui certe non possent communicare, nisi eis quos sedere in
sedibus episcopalibus audiebant. Respondit, tamdiu transmarinarum
partium Ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum
sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. Ubi ego
possem quidem dicere, nec invidia Macariani temporis innocentiam
transmarinarum Ecclesiarum contaminari potuisse; quandoquidem nullo
modo probaretur illis auctoribus fecisse etiam quae fecerat. Sed de
compendio quaerere malui, si Macarii saevitia, ex quo in eam
consensisse dicebantur transmarinae Ecclesiae, suam innocentiam
perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas
cum orientalibus Ecclesiis caeterisque orbis partibus in unitate
mansisse.
6. Tunc protulit quoddam volumen, ubi volebat ostendere Sardicense
concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse
litteras. Quod cum legeretur, audivimus Donati nomen inter caeteros
episcopos, quibus illi scripserant. Itaque flagitare coepimus ut
diceretur, utrum ipse esset Donatus de cujus parte isti
cognominantur: fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius
haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec
Africae mentio facta fuerit. Quomodo ergo posset probare Donatum
partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id
quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter Ecclesiarum
episcopos illae litterae missae fuerint. Quanquam enim Donati nomen
Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a vero, ut vel partium
illarum aliquis vocaretur nomine Afro, vel aliquis Afer in illis
partibus constitueretur episcopus. Neque enim in eis vel diem vel
consulem invenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid
eluceret. Sane quoniam nescio quando audieramus Arianos, cum a
communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare
tentasse: ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. Tunc
accepto ipso volumine, ejusdem concilii statuta considerans, legi
Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cujus maxime adversus
Arianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Julium
Ecclesiae Romanae episcopum, nihilominus catholicum, illo concilio
Sardicensi fuisse improbatos. Unde apud nos constitit Arianorum
fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici vehementissime
resistebant. Itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem
voluimus ipsum volumen accipere atque auferre nobiscum. Qui noluit
dare, dicens, ibi nos habere illud, quando aliquid in eo considerare
vellemus. Rogavi etiam ut manu mea notari permitteret, fateor,
timens ne mihi forte causa exigente, cum petendum esset, pro illo
aliud proferretur; neque hoc voluit.
CAPUT IV.
7. Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breviter
responderem, quaerens a me quem justum putarem, eum qui
persequeretur, an eum qui persecutionem pateretur. Cui respondebam,
non recte ita interrogari: fieri enim posse ut ambo iniqui sint, fieri
etiam posse ut iniquiorem justior persequatur. Non ergo esse
consequens, ut ideo sit quisque justior, quia persecutionem patitur,
quamvis id plerumque contingat. Deinde cum viderem in hoc eum multum
immorari, ut justitiam suae partis ex eo certam vellet intelligi, quia
persecutionem passa fuerit; quaesivi ab eo, utrum justum et
christianum putaret episcopum Mediolanensis Ecclesiae Ambrosium.
Cogebatur utique negare quod ille vir christianus esset et justus;
quia si fateretur, statim objiceremus quod eum rebaptizandum esse
censeret. Cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus
christianus et justus, commemoravi quantam persecutionem pertulerit,
circumdata etiam militibus armatis ecclesia. Quaesivi etiam utrum
Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerat, et justum
et christianum putaret. Non poterat nisi negare. Commemoravi ergo
etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia ejus usque ad
fundamenta dirueretur. His igitur exemplis ei, si possem.,
persuadere moliebar ut jam desineret dicere persecutionis perpessionem,
christianae justitiae certissimum esse documentum.
8. Narravit etiam in ipsa schismatis novitate majores suos, cum
cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo velle
sopire, dedisse quemdam interventorem populo suae communionis apud
Carthaginem constituto, antequam Majorinus adversus Caecilianum
ordinaretur. Hunc ergo interventorem in suo conventiculo a nostris
dicebat occisum. Quod fateor, nunquam antea prorsus audieram, cum
tam multa ab eis objecta crimina refellerentur et redarguerentur a
nostris, atque in eos plura et majora jacerentur. Sed tamen
posteaquam hoc narravit, rursus a me instanter coepit quaerere quem
justum putarem, eumne qui occidit, an eum qui occisus esset; quasi
jam mihi probavisset, ita ut narraverat, esse commissum. Dicebam
ergo, prius utrum verum esset esse quaerendum; non enim temere credi
oportere quaecumque dicuntur: et tamen fieri potuisse, ut vel ambo
aeque mali essent, vel etiam pejorem quisquam malus occideret. Revera
enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis,
quam solius corporis interemptor.
9. Unde etiam illud quod a me postea quaesivit, jam quaerendum non
erat. Ait enim etiam malum non debuisse occidi a christianis et
justis; quasi nos eos qui haec in Catholica faciunt, justos vocemus:
quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam
multas violentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et
presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum
furiosissimorum, non catholicis tantum, sed nonnunquam etiam suis,
ubi possunt, inferre non cessent. Quae cum ita sint, dissimulans
tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus novit, urgebat
ut dicerem, quis justorum vel malum aliquem occiderit. Quod etiamsi
ad causam jam non pertinebat; fatebamur enim haec ubicumque sub nomine
christiano fierent, non fieri a bonis; sed tamen ut admoneretur quid
esset quaerendum respondimus, quaerentes utrum Elias justus ei
videretur fuisse: quod negare non potuit. Deinde subjecimus quam
multos pseudoprophetas sua manu peremerit (III Reg. XVIII,
40). Hic revera vidit quod videndum erat, talia tum licuisse
justis. Haec enim prophetico spiritu auctoritate Dei faciebant, qui
proculdubio Novit cui etiam prosit occidi. Exigebat ergo ut docerem
jam novi Testamenti temporibus, quis justorum aliquem occiderit,
etiam sceleratum et impium.
CAPUT V.
10. Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quo volebamus
ostendere neque nos illis debere objicere suorum scelera, neque illos
nobis si qua invenirentur talia facta nostrorum. De Novo enim
Testamento ostendi quidem non posse, quod justus quisquam interfecerit
aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo Domini,
sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. Traditorem enim suum,
qui jam pretium ejus acceperat, usque ad ultimum pacis osculum inter
innocentes secum esse perpessus est: quibus non tacuit esse inter illos
tanti sceleris hominem; et tamen primum Sacramentum corporis et
sanguinis sui, nondum illo excluso, communiter omnibus dedit
(Matth. XVI, 20-28). Quo exemplo cum prope omnes
moverentur, tentavit dicere, ante passionem Domini communionem illam
cum scelerato non obfuisse Apostolis, quia nondum habebant baptismum
Christi, sed baptismum Joannis. Quod posteaquam dixit, coepi ab eo
quaerere quemadmodum ergo scriptum esset quod Jesus baptizaverit plures
quam Joannes, cum ipse non baptizaret, sed discipuli ejus, hoc est
per suos discipulos baptizaret (Joan. IV, 1, 2). Quomodo
ergo dabant quod non acceperant? quod ipsi maxime solent dicere. An
forte Christus baptismo Joannis baptizabat? Deinde in hac sententia
multa quaesiturus eram, quomodo ab ipso Joanne tunc quaesitum sit de
baptismo Domini, et responderit quod ille haberet sponsam, et ille
esset sponsus (Id. III, 29). Numquid ergo fas erat ut
baptismo Joannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici vel servi?
Deinde quomodo poterant Eucharistiam accipere nondum baptizati? aut
quomodo Petro volenti ut totum se lavaret, responderit: Qui lotus
est semel, non eum oportet iterum lavari, sed est mundus totus?
(Id. XIII, 10.) Perfecta enim mundatio non in Joannis,
sed in Domini baptismo est , si eo se dignum qui accipit praebeat; si
autem indignum, Sacramenta in eo non ad salutem, sed ad perniciem,
permanebunt tamen. Cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse vidit
de baptismo discipulorum Domini non sibi fuisse quaerendum.
11. Inde itum est in aliud, multis ut poterant utrinque
sermocinantibus: inter quae dictum est quod adhuc eos nostri
persecuturi essent; nobisque dicebat videre se velle quales nos essemus
in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali
saevitiae, an nullum commodaturi consensum. Nos dicebamus Deum
videre corda nostra, quae ipsi non possent: et illos temere sibi adhuc
ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus
deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione
segregare debere, si quid forte nobis invitis, vel etiam, si
valuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam
didicerimus, dicente Apostolo: Sufferentes invicem in dilectione,
studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV,
2, 3). Quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus,
qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt,
graviora tolerent, ne scindatur quod scissum est; cum leviora nollent
pro ipsa unitate tolerare. Dicebamus etiam nondum fuisse temporibus
veterum pacem unitatis, et tolerantiam tanta commendatione
praedicatam, sicut exemplo Domini et Novi Testamenti charitate; et
tamen Prophetas illos et sanctos viros dicere solere in populum scelera
eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter
accipiendorum Sacramentorum quae tunc fuerunt, divellere non
tentassent.
12. Inde nescio quomodo ventum est ad commemorationem beatae
memoriae Genethlii Carthaginensis ante Aurelium episcopi, quod
nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, et effectum
habere non siverit. Laudabant illum omnes, et benignissime
praeferebant. Inter quas laudes a nobis subjectum est, quod etiam
ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset rebaptizandus
censeretur. Et haec jam stantes loquebamur, quia discedendi tempus
urgeret. Ibi plane ille senex dixit, jam formam esse factam, ut
quisquis ad eos fidelium a nobis venerit, baptizetur, quod eum invitum
et cum dolore animi dicere, quantum poterat, apparebat. Sane cum
etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret, atque ostenderet,
quod totius civitatis ejus testimonio probabatur, quam esset remotus a
talibus factis, et quae ipsis suis dicere soleat modesta conquestione
proferret, nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi
aperte scriptum est, nec filii culpam patri, nec patris culpam filio
ejus imputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est,
ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccaverit, sola
morietur (Ezech. XVIII, 20, 4), placuit omnibus in
talibus disputationibus violenta facta malorum hominum nobis ab invicem
objici non debere. Remanebat ergo schismatis quaestio. Itaque
hortati eum sumus ut etiam atque etiam placido atque pacato animo
annitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum
sumat. Ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle
autem nostros haec quaeri; ea facta pollicitatione discessimus, ut
exhiberemus ei plures collegas nostros, certe vel decem, qui tanta
benevolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri vellent, quantum
in nobis eum jam animadvertisse atque approbare sentiebamus. Hoc etiam
de suorum numero et ipse pollicitus est.
CAPUT VI.
13. Unde vos hortor et obtestor per Domini sanguinem, ut eum
promissi sui commoneatis, et gnaviter instetis, ut res coepta
peragatur, quam prope ad finem pervenisse jam cernitis. Quantum enim
arbitror, difficillime potestis invenire in episcopis vestris tam
utilem animum et voluntatem, quam in isto sene perspeximus. Postero
enim die ipse ad nos venit, et haec iterum quaerere coeperamus. Sed
quia ordinandi episcopi necessitas nos inde jamjamque rapiebat, diutius
cum illo esse nequivimus. Jam enim miseramus ad Majorem Coelicolarum
quem audieramus novi apud eos baptismi institutorem extitisse , et
multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis
patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. Quem posteaquam venturum
comperit, videns nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio
quae necessitas profectionis urgeret, benigne a nobis placideque
discessit.
14. Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum
potius quam adjumentum afferentes omnino devitemus, et vere ex animo
amico atque tranquillo susceptum tam magnum negotium Domino opitulante
peragamus, ad aliquam villam nos convenire debere non magnam, ubi
nullius nostrum esset ecclesia: quam tamen villam communiter possident
homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est villa Titiana.
Sive ergo in Tubursicensi, sive in Thagastensi, talis locus, vel
ille quem commemoravi, vel aliquis alius inventus fuerit, faciamus
Codices canonicos praesto esse. Et si qua proferri potuerint ex
utraque parte documenta: ut postpositis caeteris, nulla, si Domino
placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus ad hoc
vacantes, et unusquisque nostrum apud suum hospitem Dominum
deprecantes, adjuvante ipso cui pax christiana gratissima est, rem
tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus.
Rescribite sane quid de hac re vel vobis vel illi videatur.
|
|