|
Dominis germanissimis, dilectissimis et in Christo laudabilibus
PAULINO et THERASIAE, ALYPIUS et
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nequaquam nos nescio qua vestra cessatio, qua ecce per totum
biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad vos
remeaverunt, nullas a vobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum
fecit. Nam cum in aliis rebus quanto quisque amplius diligitur, tanto
dignior imitatione videatur, in hac re contra est. Quo enim vos
amamus ardentius, eo minus ferimus quod nobis non scribitis; nec vos
in eo volumus imitari. Ecce igitur salutamus vos, si non respondentes
epistolis vestris, quae nullae ad nos veniunt, saltem expostulantes,
et non dolore mediocri, quamvis fortasse etiam Charitas vestra
similiter conqueratur, siquidem missas a vobis nostis quae ad nos non
pervenerunt, vicissimque a nobis quae emissae erant non sunt vobis
datae. Quod si ita est, querelas nostras convertamus in preces ad
Dominum, ne tanta solatia deneget nobis.
2. Scribere te audieramus adversum Paganos; quod si absolutum est,
quaesumus ne differas mittere per latorem hujus epistolae. Charus
nobis est, cujus aestimationi in regionibus nostris possumus non temere
bonum testimonium perhibere. Rogat per nos Sanctimonium vestrum, ut
eum commendare dignemini cum quibus ei negotium est, et apud quos ne
bona causa ejus opprimatur, timet. Quid in re agatur commodius ipse
narrabit: quid etiam ad singula, quae forte animum moverint inter .
. . gratissimum habemus, et apud Dominum Deum nostrum sincerissimae
vestrae benignitati gratias agimus, si per vestram operam de christiani
fratris securitate gaudeamus.
|
|