EPISTOLA XLVI . Publicola Augustino proponit multas quaestiones.

Dilecto et venerabili patri AUGUSTINO episcopo, PUBLICOLA.

Scriptum est:

“Interroga patrem tuum, et indicabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi”

(Deut. XXXII, 7). Unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis judicavi in causa tali: quae qualis sit, per litteras expono; simul etiam ut et ego instruar in diversis causis. Singulas autem quaestiones et diversas, per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere.---In Arzugibus, ut audivi, decurioni qui limiti praeest vel tribuno solent jurare barbari, jurantes per daemones suos, qui ad deducendas bastagas pacti fuerint, vel aliqui ad servandas fruges ipsas, singuli possessores vel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere, quasi jam fideles, epistolam decurione mittente, vel singuli transeuntes quibus necesse est per eos transire. Mihi autem disceptatio in corde nata est, si ille possessor qui susceperit barbarum, cujus fides per daemonum jurationem firma visa est, non coinquinatur vel ipse, vel illa quae custodit, vel ille qui deducitur a deductore barbaro. Sed hoc debes scire quia qui jurat barbarus a possessore pro servandis frugibus accipiat aurum, vel a viatore deductor; sed tamen cum hac veluti mercede quae solet dari a possessore, vel a viatore, juramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni vel tribuno: quod perturbat me ne polluat illum qui suscipit barbari juramentum, vel illa quae custodit barbarus. Quacumque enim conditione, etiam auro dato et obsidibus datis, ut audivi, tamen juramentum iniquum medium intercessit. Dignare autem mihi definitive rescribere, et non suspense. Quod si ipse scribas dubitanter, ego in majores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem.---Hoc etiam audivi, quia ipsi homines conductores qui praesunt rei meae, juramentum per daemones suos jurantibus barbaris accipiunt pro servandis frugibus. Si ergo cum illi jurant per daemones suos ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut si inde manducaverit christianus sciens vel de pretio ipsarum rerum fuerit, coinquinetur, significare dignare.---Item ab alio audivi quod conductori non juratur a barbaro, et alter dixit quia juratur conductori. Si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit jurari conductori, si jam pro hoc quod solum audivi, non debeo uti de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est:

“Si autem quis dixerit: Hoc immolatitium est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit?”

(I Cor. X, 28.) Si tamen etiam haec causa similis est causae de immolatitio. Quod si ita est, quid debeo de ipsis frugibus, vel de pretio ipsarum facere?---Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit quia non juratur conductori, aut qui dixit quia juratur conductori; et dictum uniuscujusque probare per testes, qui verum dixit de illis duobus, et tandiu non contingere de ipsis frugibus, vel de pretio, quandiu mihi probatum fuerit si verum dixit ille qui dixit quia non juratur conductori?---Si barbarus qui per juramentum suum jurat malum, fecerit illum christianum conductorem, vel tribunum qui limiti praeest, jurare sibi pro fide illi servanda pro custodiendis frugibus, per ipsum juramentum mortale per quod ipse jurat, si solus ille christianus coinquinatus sit? Si non et illa quorum causa jurat? Aut si paganus qui limiti praeest, juraverit barbaro pro fide illi servanda per mortale juramentum, si non coinquinat pro quibus jurat? Si quem misero ad Arzuges, si licet ei juramentum accipere a barbaro illud mortale; et si non coinquinatur, si susceperit tale juramentum christianus?---Si de area trituratoria tritici vel cujuscumque leguminis, aut torculari, de quo daemoni oblatum est, si licet inde manducare christianum scientem?---De luco si licet ad aliquem usum suum christianum scientem ligna tollere?---Si quis vadens ad macellum emat carnem quae non sit immolatilia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit, et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem qua non immolatam cogitabit, si manducaverit an peccat?---Si quis bonam rem, de qua dubitat an bona aut mala sit, si faciat putans bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei?---Si quis dixerit quod immolatitium est mentiens, et postea dixerit iterum quia mentitus est, et ad fidem vere mentitus est, si licet christianum inde manducare, aut vendere, et de pretio uti ex eo quod audivit?---Si christianus aliquis ambulans, passus necessitatem, victus fame unius diei, vel bidui, vel multorum dierum, ut jam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi videt jam mortem proximare, invenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit invenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari?---Si christianus videat se a barbaro vel Romano velle interfici, debet eos ipse christianus interficere, ne ab illis interficiatur: vel si licet sine interfectione eos repellere vel impugnare, quia dictum est:

“Non resistere malo?”

(Matth. V, 39.)---Si murum possessioni debet christianus facere propter hostem, et si ille christianus qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare, et interficere hostes?---Si licet de fonte bibere, vel de puteo ubi de sacrificio aliquid missum est? Si de puteo qui in templo est, et desertum factum est debet christianus bibere? Si in templo quo colitur idolum, puteus ibi sit vel fons, et nihil ibi factum sit in eodem puteo vel fonte, si debet haurire aquam inde christianus, et bibere?---Si christianus debet in balneis lavare, vel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? Si christianus debet in balneis, quibus in die festo suo Pagani loti sunt, lavare, sive cum ipsis, sive sine ipsis?---Si in solio ubi descenderunt Pagani ab idolis venientes in die festo suo, et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint, et scierit christianus, si debet in eodem solio descendere?---Si christianus invitatus ab aliquo appositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi quia immolatitia est, et non manducaverit eam; postea autem ab aliquo translatum ipsam carnem aliquo casu invenerit venalem, et emerit eam, aut appositam habuerit ab aliquo alio invitatus, et non cognoverit eam, et manducaverit, si peccat?---Si de horto vel de possessione idolorum vel sacerdotum eorum debet christianus sciens olus emere, vel aliquem fructum, et inde edere? Sane de juramento, vel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae Domino donante invenerimus, ante oculos tuos volui proponere: si quid autem aliud apertius aut melius in Scripturis inveneris, dignare mihi significare. Unde quae invenimus, haec sunt ubi Laban dixit ad Jacob,

“Deus Abraham et Deus Nachor”

(Gen. XXXI, 53); quem autem Deum, non significavit Scriptura. Et iterum,

“Abimelech quando venit ad Isaac ubi juravit, vel qui cum illo erant”

(Id. XXVI, 31); sed quale juramentum, non significavit Scriptura. Iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a Domino in libro Judicum, ut de vitulo quem occiderat holocaustum faceret (Jud. VI, 26). Et in Jesu Nave de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauris Domini, et sanctum vocatum est de civitate, quae anathema est (Jos. VI, 19). Et quid est illud quod in Deuteronomio positum est:

“Non inferes abominationem in domum tuam, et anathema eris, sicut hoc ipsum est?”

(Deut. VII, 26). Dominus te servet: saluto te; ora pro me.