EPISTOLA XLVII . Augustinus Publicolae dissolvit aliquot ex propositis quaestionibus.

Honorabili et dilectissimo filio PUBLICOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Aestus animi tui posteaquam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permoverent, qualibus indicasti te esse permotum: sed quomodo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuavi; maxime quia petis ut definitive tibi rescriberem, ne in majores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. Hoc enim video non esse in mea potestate. Nam quomodolibet scripsero quae mihi videntur esse certissima, si tibi non persuasero, proculdubio eris incertior. Non autem sicut mihi adjacet suadere, eo modo adjacet etiam persuadere cuilibet. Verumtamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putavi.

2. Movet te certe utrum ejus fide utendum sit, qui ut eam servet per daemonia juraverit. Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per deos falsos juraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse. Si enim tali juratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse judicaretur, quia per tales deos juravit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem servavit. Nunc vero, quia et juravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit; ac per hoc qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato ejus se sociat quo per daemonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit. Neque hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis est sanctum, tanto magis est poenale perjurium. Alia ergo quaestio est, utrum non peccet qui per falsos deos sibi jurari fecit, quia ille qui ei jurat, deos falsos colit. Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos juravit, sicut Laban per Deum Nachor . Haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moveret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Jacob, et si qua alia possunt inveniri. Si tamen illud non adhuc movet quod in Novo Testamento dictum est, ne omnino juremus (Matth. V, 34, 36). Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia verum jurare peccatum est, sed quia pejerare immane peccatum est; a quo nos longe esse voluit, qui omnimodo ne juremus admonuit. Sed tibi aliud videri scio; unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus unde me consulendum putasti. Proinde sicut non juras, ita nec alium, si hoc placet, jurare compellas: quamvis dictum sit ne juremus; nusquam autem in Scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio jurationem accipiamus. Alia vero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios invicem jurantes facta est. Quod si nolumus, ubi vivamus in terris, nescio utrum invenire possimus. Neque enim tantummodo limiti, sed universis provinciis pax conciliatur juratione barbarica. Unde et illud sequetur, ut non fruges tantum quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos juraverunt, sed ubique inquinata sint omnia quae ipsa pace muniuntur, quam juratio illa confirmat. Quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moveant quae movebant.

3. Item si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente christiano, peccat si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus unde illa sublata sunt; sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. Eadem est etiam ratio lavacrorum. Neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum. Unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur, aut uti existimemur, sic eam accipiendo, ut quamvis animo contemnamus, eos tamen qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus. Et cum templa, idola, luci, et si quid hujusmodi, data potestate evertuntur, quamvis manifestum est cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros privatos duntaxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non avaritia. Cum vero in usus communes, non proprios ac privatos, vel in honorem Dei veri convertuntur, hoc de illis fit quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in veram religionem mutantur. Hoc Deus intelligitur docuisse illis testimoniis quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum jussit ligna ad holocaustum adhiberi; et de Jericho, ut omne aurum, argentum, et aeramentum inferretur in thesauros Domini. Quapropter etiam illud quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum vel aurum illorum, nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud: quoniam abominatio est Domino Deo tuo: et non conferes exsecramentum in domum tuam, et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes, et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est (Deut. VII, 25, 26); satis apparet aut ipsos privatos usus in talibus esse prohibitos, aut ne sic inde aliquid inferatur in domum ut honoretur: tunc est enim abominatio et exsecratio; non cum talium sacrilegus honor apertissima destructione subvertitur.

4. De escis autem idolorum nihil amplius nos debere observare, quam quod praecepit Apostolus, certus esto. Et ideo de hac re verba ejus recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. Non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducaverit, quem prius tanquam idolothytum respuit. Olus vel quilibet fructus in quolibet agro natus, ejus est qui creavit; quia Domini est terra, et plenitudo ejus; et omnis creatura Dei bona est (Psal. XXIII, 1; I Cor. X, 25, 26, et I Tim. IV, 4). Sed si illud quod in agris nascitur, consecratur idolo, vel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. Cavendum est enim, ne si putaverimus non vescendum olere quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit ut existimemus non debuisse Apostolum apud Athenas cibum sumere, quia civitas erat Minervae ejusque numini consecrata. Hoc et de puteo responderim vel fonte qui in templo est. Plus autem movet revera, si aliquid sacrificiorum in fontem vel puteum projiciatur. Sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus: aut si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri, sed idolo alicui vel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur; non ideo utique solis hujus luce non utimur, quia ei sacrilegi ubi possunt sacrificare non cessant. Sacrificatur etiam ventis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorumdem sacrificiorum fumum ipsi quodammodo haurire et vorare videantur. Si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolatitia sit, et non est immolatitia, si eam cognitionem tenuerit quod immolatitia non sit, et ea vescatur, non utique peccat; quia nec est, nec jam putatur immolatitia, etsi antea putabatur. Neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in veritatem. Si quis autem bonum putaverit esse quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. Et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.

5. De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium ; nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit personae. Qui vero repelluntur aliquo terrore ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. Hinc autem dictum est, non resistamus malo (Matth. V, 39), ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit; non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus intereat . Neque enim reus est christianus, si bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis; aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos (Act. XXIII, 17-24), si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. Absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. Quid plura commemorem, cum ea commemoranda finire non possim? Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irrogari?

6. Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore christiano, quem commemorasti victum famis necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere: in qua quaestione, quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel ab eis qui ibi ab itinere divertentes corpus refecerant, oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur.