|
Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero EUDOXIO
et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt
fratres, in Domino salutem.
1. Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo,
etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra
charitate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et
vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus, quia si patitur
unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum
membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26).
Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam
humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis
in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias
habere credimus: nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et
tumultus saecularium actionum; quas etsi nostras non habemus, eorum
tamen qui nos angariant mille passus, et jubemur ire cum eis alia duo
(Matth. V, 41), tantae nobis ingeruntur ut vix respirare
possimus: credentes tamen quod ille in cujus conspectu intrat gemitus
compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), perseverantes nos in eo
ministerio, in quo dignatus est collocare cum promissa mercede,
adjuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
2. Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum
custodiatis, et usque in finem perseveretis: ac si quam operam vestram
mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec
blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum
mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in
judicio, qui docet mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Nec
vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si
nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis.
Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo
nec demergatur; sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter
nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes,
neque ad dexteram, neque ad sinistram (Deut. XVII, 11).
Sunt enim qui dum nimis timent ne quasi in dexteram rapti extollantur,
in sinistram lapsi demerguntur. Et sunt rursus qui dum nimis se
auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitie sorbeantur, ex
altera parte jactantiae fastu corrupti atque consumpti, in favillam
fumumque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos
ab omni terrena delectatione refrenetis, et memineritis nullum locum
esse, ubi non possit laqueos tendere qui timet ne revolemus ad Deum;
et inimicum omnium bonorum, cujus captivi fuimus judicemus , nullamque
nobis esse perfectam requiem cogitemus , donec transeat iniquitas
(Psal. LVI, 2), et in judicium justitia convertatur (Psal.
XCIII, 15).
3. Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et impigre
operamini, sive in orationibus, sive in jejuniis, sive in
eleemosynis; vel tribuentes aliquid indigentibus, vel donantes
injurias, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Ephes. IV,
32); sive domantes perniciosas consuetudines, castigantesque
corpus, et servituti subjicientes (I Cor. IX, 27); sive
sufferentes tribulationem, et ante omnia vos ipsos invicem in
dilectione; quid enim sufferat qui fratrem non suffert? sive
prospicientes astutiam atque insidias tentatoris, et scuto fidei jacula
ejus ignita repellentes et exstinguentes (Ephes. VI, 16); sive
cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V,
19), vel vocibus a corde non dissonis, omnia in gloriam Dei facite
(I Cor. X, 31), qui operatur omnia in omnibus (Id. XII,
6); atque ita fervete spiritu (Rom. XII, 11), ut in
Domino laudetur anima vestra (Psal. XXXIII, 3). Ipsa est
enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes (Psal. XXIV, 15).
Talis actio nec frangitur negotio, nec frigida est otio, nec
turbulenta, nec marcida est; nec audax, nec fugax; nec praeceps,
nec jacens. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (II Cor.
XIII, 11).
4. Nec importunum me existimet Charitas vestra, quia vobis vel per
epistolam loqui volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror
facere; sed credidi me non parum commendari Deo a vobis, si ea quae
munere illius facitis, cum allocutionis nostrae memoria faciatis. Nam
et ante jam fama, et nunc fratres qui venerunt a vobis, Eustasius et
Andreas, bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos
attulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis
fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec
cilicio jam quaerit indui.
|
|