|
HONORATO episcopo partis Donati, AUGUSTINUS
episcopus Ecclesiae catholicae.
1. Consilium tuum nobis multum placuit, quod per fratrem Herotem
charissimum nobis, et in Christo laudabilem virum mandare dignatus
es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus
perturbare possit disputationem nostram, quae cum tota lenitate et pace
animi suscipienda et agenda est, sicut dicit Apostolus: Servum autem
Domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem,
patientem, in modestia corripientem diversa sentientes (II Tim.
II. 24, 25). Itaque breviter insinuamus, quid a te
responderi desideremus.
2. Quoniam Ecclesiam Dei, quae catholica dicitur, sicut de illa
prophetatum est, per orbem terrarum diffusam videmus, arbitramur nos
non debere dubitare de tam evidentissima completione sanctae
prophetiae, quam Dominus etiam in Evangelio confirmavit et
Apostoli, per quos eadem Ecclesia dilatata est, sicut de illa
praedictum erat. Nam et in capite sacrosancti Psalterii scriptum est
de Filio Dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Et ipse
Dominus Jesus Christus dicit Evangelium suum in omnibus gentibus
futurum (Matth. XXIV, 14). Et apostolus Paulus, antequam
sermo Dei in Africam pervenisset, in ipso capite Epistolae quam
scripsit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et
apostolatum, ad obediendum fidei, in omnibus gentibus pro nomine ejus
(Rom. I, 5). Deinde ipse a Jerusalem in circumitu per totam
Asiam usque in Illyricum Evangelium praedicavit, Ecclesias
constituit atque fundavit; non ipse, sed gratia Dei cum eo (I
Cor. XV, 10), sicut ipse testatur. Quid autem evidentius
apparere potest, quam cum in ejus Epistolis nomina etiam regionum vel
civitatum invenimus? Ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad
Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses
scribit . Joannes etiam scribit ad septem Ecclesias, quas commemorat
in illis partibus constitutas, in quibus etiam universam Ecclesiam
septenario numero intelligimus commendari, Ephesum, Smyrnam,
Sardos , Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thiatyram
(Apoc. I, 11). Quibus omnibus Ecclesiis nos hodie communicare
manifestum est, sicut manifestum est vos istis Ecclesiis non
communicare
3. Quaerimus ergo ut nobis respondere non graveris, quam causam
forte noveris, qua factum est ut Christus amitteret haereditatem suam
per orbem terrarum diffusam, et subito in solis Afris, nec ipsis
omnibus remaneret. Etenim Ecclesia catholica est etiam in Africa,
quia per omnes terras eam Deus esse voluit et praedixit. Pars autem
vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in
quibus et Litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt. Sed ne
dicatis, non vocari Ecclesiam nostram catholicam, sed Macarianam,
sicuti eam vos appellatis; nosse debes, quod facillime potest, in
illis omnibus partibus, unde istas terras Evangelium Christi
perfudit, nec nomen Donati sciri, nec nomen Macarii. Vestra autem
quia Donati pars dicitur, nec vos negare potestis, et omnibus notum
est ubicumque est vestra communio. Dignare ergo rescribere nobis, ut
sciamus quomodo fieri possit ut Ecclesiam suam Christus de toto orbe
perdiderit, et in vobis solis habere coeperit: vestrum enim est haec
ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram quod compleri
prophetiam et Scripturas sanctas per orbem terrarum videmus. Hoc
autem ego Augustinus dictavi, quia olim volo loqui inde tecum.
Videtur enim mihi, vel propter ipsam vicinitatem, posse nos per
litteras de hac re colloqui sine aliquo tumultu, adjuvante Deo,
quantum ipsa necessitas postulat.
|
|