|
Domino merito, praedicabili et honorando fratri ROMANIANO,
PAULINUS et THERASIA.
1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris,
qaorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et
charissimorum virorum, inde epistolas receperamus, id est Aurelii,
Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, jam omnium pariter
episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus
gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi
quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis
conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis
viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita
accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus
hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria
charitatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina
Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis
suis (Psal. LXVII, 36), vel primi, vel cum primis
sciamus.
2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum
Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae
Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad
majorem Dominic. muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus
est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam
incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo , coepiscopus
Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla
unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc
ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui
simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc
potuit antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici
evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem
omnia possibilia (Luc. XVIII, 27). Exsultemus itaque et
laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes
habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et
visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri
sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut
cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum
Manichaeorumque, confringat.
3. Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat,
filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua
Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus! Tunc vere
sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia se tunc et
exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris,
hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim
credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus
in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus
spiritualia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus (mihi
crede); vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si
maluerit in perniciem suam vincere, quani pro salute superari. Ne
vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato
christianae expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis
annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio
misimus. Non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus
eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum
loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est.
Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio. Sed quid de alienis
loquar, cum de proprio cuncta possimus, et aliena loqui non soleat
esse sani capitis? quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput
est Christus. Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum
tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater,
merito honorandissime et desiderantissime.
4. Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini, et
noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini
pietas jure sibi vindicat, qui te tantillum gestavit sinu suo, et a
parvulis primo lacte sapientiae secularis imbutum, nunc etiam
spiritualibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te
adultum aetate corporea, in spiritualibus adhuc cunabulis vagientem,
videt adhuc infantem verbo Dei, vixdum in Christo primis passibus et
vestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tanquam manus
matris et ulna nutricis instabilem regat parvulum. Quem si audias et
sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, Fili, coronam
accipies gratiarum tuo vertici (Prov. IV, 9). Et tunc vere
eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus
consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis implente Christo
solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex et vere
consul, Licenti, eris, si Augustini vestigiis propheticis et
apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut
illustri Apostolo Timotheus adolescens, adhaereas, indivulso per
itinera divina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas
mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.
5. Sat hoc monitis et hortatui: modico enim sermone et labore te
arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, jam a pueris ad
studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et
omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore
flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto
intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed
quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate
confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata quam elaboranda,
ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita charitate
compararer in sollicitudine tui, et inter eos qui salutem tuam
diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus in tui
perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. Vereor,
fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per
aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit
epistola tua, qua te musicis familiarem modis intellexi : a quo studio
ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in
aliquo exulcerassem, deliniendam remedium, litteras tuas recordatus
reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem, modulamine
carminis evocarem. Quaeso te ut aure audias, neque causam salutis
tuae in verbis meis spernas; sed piam curam et mentem paternam etiam in
despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi
nomen, quod est supra omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut
non possit a credente contemni.
CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM.
|
Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli:
Nec metuas placidi mite jugum Domini.
Pulchra quidem, sed mira vagis praesentia rerum
Mentibus, at sapiens non stupet ista animus.
Nunc te sollicitat variis malesuada figuris,
Heu! validos etiam vertere Roma potens;
Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus
Occurset, cunctas Urbis ad illecebras.
Illum tanta inter fragilis discrimina vitae
Aspiciens, et habens pectore, tutus eris.
Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo,
Ut fugias durae lubrica militiae.
Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger
Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget.
Scandere celsa juvat, tremor est descendere celsis:
Si titubes, summa pejus ab arce cades.
Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris
Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu.
Ast ubi te magno damno succinxerit empto
Baltheus, et sterilis fregerit inde labor,
Serus et incassum spes accusabis inanes,
Et modo quae nectis, rumpere vincla voles:
Tunc reminisceris frustra patris Augustini
Contempsisse dolens veridicos monitus.
Quare si sapiens, et si pius es puer, audi,
Et cape verba patrum, consiliumque senum.
Quid retrahis fera colla jugo? mea sarcina lenis,
Suave jugum Christi est, vox pia, crede Deo:
Et caput adde jugis, da mollibus ora capistris,
Demissosque levi subde humeros oneri.
Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant
Vincula, nulla thori cura, nec altus honor.
Haec bona libertas, Christo servire, et in ipso
Omnibus esse supra: non dominis hominum,
Non vitiis servit, non regibus ille superbis,
Tantum qui Christo se dederit Domino.
Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc
Sublimem attonita conspicis Urbe vehi.
Quam cernis tanta sibi libertate videri,
Ut dedignetur flectere colla Deo.
Multis ille miser mortalibus, et quoque servis
Servit, et ancillas ut dominentur, emit.
Norunt eunuchos et magna palatia passi,
Et quisquis Romam, sponte miser, patitur:
Quanto sudoris pretio, damnoque decoris
Constet ibi chlamydis, hic honor officii.
Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse
Emerit, ut nulli serviat, assequitur.
Cum bene se tota dominum jactaverit Urbe,
Servit daemoniis, si simulacra colit.
Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti
Et regnum Christi spernis, ut his placeas:
Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas,
Quos ligni servos conspicis et lapidis!
Nomine divino argentum venerantur et aurum,
Relligio est quod amat morbus avaritiae.
Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum,
Non colat et Christum, cui placet hos colere.
Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus
Serviri; quoniam mens placet una Deo:
Una fides, Deus unus, et unicus e Patre Christus,
Haud duplex uni servitus est domino.
Quanta etenim coelo ac terris distantia, tanta est
Caesaris et Christi rebus et imperiis.
Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus,
Mente polum penetra, nil mora carnis obest.
Corporeis jam nunc morere actibus, et bona vitae
Coelestis liquido praemeditare animo.
Spiritus es, quanquam tenearis corpore, si nunc
Mente pia victor carnis opus perimas.
Haec tibi, chare puer, fido compulsus amore
Scripsi; si recipis, suscipiere Deo.
Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum,
Sume duos una cum pietate patres.
Spernimur? abstraheris majore dolore duobus:
Audimur? pignus dulce duobus eris.
In te laeta patrum sudavit cura duorum,
Et tibi magnus honos laetificasse duos.
Sed me Augustino, cum copulo, non meritorum
Jacto parem, solo comparo amore tui.
Nam quid ego effundam, rorans tibi paupere rivo?
Me praeter, gemino flumine prolueris;
Frater Alypius est, Augustinusque magister,
Sanguinis hic consors, hic sator ingenii.
Tanto fratre vales et praeceptore, Licenti,
Et dubitas pennis talibus astra sequi?
Quidquid agas (nam te nec speret mundus amicum),
Non daberis terrae, debita Christo anima.
Tu thalamos licet, et celsos mediteris honores,
Nunc olim Domino restituere tuo.
Credo unum vincent justi duo peccatorem,
Et tua fraternae vota preces abigent.
Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater,
Ambo sacerdotes te remeare jubent.
Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petescis ;
Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt.
Haec repete, his inhia, externis ne contere tempus,
Si tua nolueris, quisquam aliena dabit?
Non eris ipse tuus, missusque per extera longe
Sensibus heu proprii pectoris exsul ages.
Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem,
Dum tibi quae mihimet, vel volo, vel metuo.
Haec tibi, si recipis, feret olim pagina vitam:
Si renuis, eadem haec pagina testis erit.
Incolumem mihi te, fili charissime, Christus
Annuat, et servum det sibi perpetuo.
Vive, precor, sed vive Deo: nam vivere mundo
Mortis opus; viva est vivere vita Deo .
|
|
|
|