|
Auctoribus ac principibus vel senioribus Coloniae Suffectanae,
AUGUSTINUS episcopus.
Immanitatis vestrae famosissimum scelus, et inopinata crudelitas
terram concutit, et percutit coelum, ut in plateis ac delubris vestris
eluceat sanguis, et resonet homicidium. Apud vos Romanae sepultae
sunt leges, judiciorum rectorum calcatus est terror. Imperatorum
certe nulla veneratio nec timor. Apud vos LX numero fratrum innocens
effusus est sanguis , et si quis plures occidit, functus est
laudibus, et in vestram curiam tenuit principatum. Age, nunc
principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro
reddemus: adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt marmorum genera,
suppetit artificum copia. Caeterum deus vester cum diligentia
sculpitur, tornatur et ornatur. Addimus et rubricam quae pingit
ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum
Herculem dixeritis, collatis singulis nummis ab artifice vestro vobis
emimus deum. Reddite igitur animas, quas manus vestra contorsit, et
sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum
animae reddantur.
|
|