|
1. Quia humilitatem nostram vestri reprehendunt, ideo sic epistolam
praenotavi; quod in tuam contumeliam fecisse videar, si non ita mihi
abs te ut rescribatur exspecto. De Carthaginensi promissione tua vel
nostra instantia, quid multa commemorem? Quomodolibet ea gesserimus,
transierint, ne quod restat impediant. Nunc excusatio, nisi fallor,
nulla est adjuvante Domino; ambo in Numidia sumus, et nobis loco
terrarum invicem propinquamus. Rumor ad me detulit, adhuc te velle
mecum disputando experiri de quaestione, quae nostram dirimit
communionem. Vide quam breviter omnes auferantur ambages, ad hanc
epistolam responde, si placet, et fortasse sufficiet, non solum
nobis, sed et eis qui nos audire desiderant; aut si non sufficiet,
scripta atque rescripta, donec sufficiant, repetantur. Quid enim
nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta
vicinitas? Ego enim statui nihil de hac re agere vobiscum, nisi per
litteras, vel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur elabatur, vel
ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt.
Soletis de praeteritis rebus gestis, quae vultis, falsa jactare,
forte non mentiendi studio, sed errore. Proinde, si placet, de
praesentibus illa metiamur. Procul dubio te non fugit prioris populi
temporibus et idololatriae sacrilegium fuisse commissum, et a rege
contemptore librum propheticum incensum (Jerem. XXXVI, 23);
quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi
gravius penderetur. Profecto enim recordaris quemadmodum schismatis
auctores vivos dehiscens terra sorbuerit, et eos qui consenserant,
coelo irruens ignis absumpserit (Num. XVI, 31 35). Sic nec
fabricatum et adoratum idolum, nec sacer Liber exustus meruit
vindicari.
2. Cur ergo, qui soletis nobis objicere, non solum in nostris non
probata, sed potius in vestris probata crimina eorum qui formidine
persecutionis impulsi dominicos libros concremandos ignibus
tradiderunt, vos eos quos pro scelere schismatis, plenarii concilii
vestri veridico, sicut ibi scriptum est, ore damnastis, in eodem ipso
episcopatu recepistis in quo damnastis; Felicianum dico Mustitanum,
et Praetextatum Assuritanum? Neque enim, sicut ignorantibus
dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus vestrum concilium diem
prorogaverat et praefixerat, intra quem nisi ad vestram communionem
remeavissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti
fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem
dedistis. Probabo, si negaveris: concilium vestrum loquitur;
proconsularia Gesta habemus in manibus, quibus id non semel
allegastis. Aliam ergo defensionem para, si potes, ne dum negas quod
convincam, moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si
innocentes erant, quare sic damnati sunt? Si scelerati, quare sic
recepti sunt? Si probaveris innocentes, cur non credamus a multo
paucioribus majoribus vestris falso crimine traditionis innocentes
potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam
pro magno scriptum est, plenarii concilii ore veridico, in falso
crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? Si autem probaveris
recte fuisse damnatos, quae restat defensio cur in eodem episcopatu
recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis,
ostendas etiam ista pro unitatis vinculo toleranda? Quod utinam non
oris, sed cordis viribus ageres! profecto perspiceres quam nullis
calumniis per orbem terrarum esset violanda pax Christi, si licet in
Africa etiam in sacrilego schismate damnatos, in eodem ipso episcopatu
recipi pro pace Donati.
3. Item soletis nobis objicere quod vos per potestates terrenas
persequamur. Qua in re non disputo, vel quid vos pro immanitate tanti
sacrilegii mereamini, vel quantum nos christiana temperet mansuetudo;
illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per judices
ab eis imperatoribus missos, quos per Evangelium genuit nostra
communio, graviter insectati, de basilicis quas tenebant, in quibus
eos invenit ipsa conscissio, et controversiarum strepitu et jussionum
potentatu et auxiliorum impetu perturbastis? In qua conflictatione
quae passi sint per loca singula, recentia rerum vestigia
contestantur; quae jussa sint chartae indicant, quae facta sint terrae
clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni vestri sancta memoria
praedicatur.
4. Item dicere soletis quod nos Christi baptismum non habeamus, et
praeter vestram communionem nusquam sit. Possem hinc uberius aliquanto
disserere. Sed contra vos jam nihil opus est, qui cum Feliciano et
Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. Quotquot
enim baptizaverunt quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos
nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum,
sicut gesta testantur, diuturno conflictu judiciorum expellere
conaremini; quotquot ergo eo tempore baptizaverunt, nunc secum et
vobiscum habent, non solum per aegritudinum pericula, sed etiam per
solemnitates Paschales in tot ecclesiis ad suas civitates
pertinentibus, et in ipsis tam magnis civitatibus foris in scelere
schismatis baptizatos, quorum nulli Baptisma repetitum est. Atque
utinam probare possetis, eos quos foris in scelere schismatis
Felicianus et Praetextatus tanquam inaniter baptizaverant, ab eis
receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. Si enim rursus
baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi. Amiserant enim
episcopatum recedentes a vobis, si extra communionem vestram baptizare
non poterant. Nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare
utique poterant. Si autem amiserant, ergo ut eis quod amiserant
redderetur, redeuntes ordinari debebant. Sed noli timere: sicut
certum est cum eodem illos episcopatu cum quo exierant remeasse, ita
certum est omnes quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla
Baptismi repetitione secum vestrae communioni reconciliasse.
5. Quibus igitur sufficimus lacrymis plangere recipi baptismum
Maximianistarum, et exsufflari Baptismum orbis terrarum? Sive
auditos sive inauditos, sive juste sive injuste damnastis Felicianum,
damnastis Praetextatum; dic mihi: quem Corinthiorum episcopum
audivit, aut damnavit aliquis vestrum? quem Galatarum, quem
Ephesiorum, quem Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium,
caeterarumque omnium civitatum, de quibus dictum est: Adorabunt in
conspectu ejus universae patriae gentium? (Psal. XXI, 28.)
Ergo istorum baptismus acceptatur, et illorum exsufflatur; qui nec
istorum est nec illorum, sed illius de quo dictum est: Hic est qui
baptizat (Joan. I, 33). Sed non hinc ago; ad illa quae
praesto sunt, adverte, ea quae oculos etiam caecos feriunt, intuere:
damnati habent baptismum; et inauditi non habent! Nominatim in
scelere schismatis expressi et ejecti habent; et ignoti, longe
peregrini, nunquam accusati, nunquam judicati non habent! Qui de
praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent; et unde ipsum
Evangelium in Africam venit non habent! Quid pluribus onero? ad
ista responde. Attende sacrilegium schismatis vestro concilio
Maximianistis exaggeratum; attende persecutiones per judiciarias
potestates, quas eis irrogastis; attende baptismum eorum, quem cum
eis quos damnastis recepistis; et responde, si potes, utrum habeatis
aliquid unde injiciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe
majore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis vos
damnasse gloriamini. Pax Christi vincat in corde tuo. EYTYKOS
.
|
|