|
Domino multum desiderabili et valde charissimo fratri
SEVERINO, AUGUSTINUS.
1. Litteras Fraternitatis tuae etsi valde sero, etsi praeter quod
speraveram, tamen laetus accepi, maximeque ampliori gaudio perfusus
sum, cum cognovissem hominem vestrum hac ipsa sola causa venisse
Hipponem, ut ad me litteras tuae Fraternitatis afferret. Cogitavi
enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo ut recoleres
consanguinitatem nostram; nisi quia fortasse perspicis, sicut novi non
leve pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut qui secundum carnem
fratres sumus, in Christi corpore non una societate vivamus,
praesertim quia facile tibi est attendere et videre civitatem super
montem constitutam, de qua Dominus ait in Evangelio quod abscondi non
possit (Matth 5, 14). Ipsa est enim Ecclesia catholica: unde
KATOLIKE graece appellatur, quod per totum orbem terrarum
diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini
nostri Jesu Christi, abscondi non potest.
2. Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum, et
non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et charitatis noluit
afferre, ab illa radice Orientalium Ecclesiarum se esse praecisam,
unde Evangelium in Africam venit: unde terra si eis afferatur,
adorant; fidelis autem si inde veniat, exsufflant etiam et
rebaptizant. Hoc enim etiam praedixit Filius Dei, qui veritas est,
se esse vitem, suos autem filios esse sarmenta, et Patrem suum
agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, Pater
meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat
illud, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 1, 2). Non
ergo mirum est, si de illa vite quae crevit et omnes terras implevit,
praecisi sunt illi qui fructum charitatis afferre noluerunt.
3. Qui si vera crimina objecissent collegis suis, majores eorum
quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud Ecclesiam
transmarinam, unde ad istas partes christianae fidei manavit
auctoritas, ut illi essent foris quibus eadem crimina objiciebant.
Nunc autem cum illi inveniantur intus communicare Ecclesiis
apostolicis, quarum nomina in Libris sanctis habent et recitant, isti
autem foris positi et ab illa communione separati sint, quis non
intelligat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios judices
obtinere potuerunt? Aut si causam bonam habebant, et eam transmarinis
Ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum,
ubi episcopi collegas suos, qui apud eos objectis criminibus convicti
non erant, temere damnare non possent? Itaque innocentes
rebaptizantur, et Christus in innocentibus exsufflatur. Si autem
iidem Donatistae Afrorum collegarum suorum vera crimina noverant, et
neglexerunt ea demonstrare et probare transmarinis Ecclesiis, ipsi se
ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent
quod excusent, et vos nostis; maxime quia tam multi scelerati apud eos
emerserunt, et toleraverunt illos per tot annos, ne partem Donati
conscinderent, et non dubitaverunt illo tempore falsas suspiciones suas
objicientes, pacem Christi unitatemque disrumpere, et vos videtis.
4. Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Severine, ibi vos
tenet; et olim doleo, olim gemo, maxime prudentiam tuam cogitans, et
olim te videre desidero, ut de hac re tecum loquerer. Quid enim
prodest vel salus vel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi
haereditatem salutemque perpetuam in nostra cognatione contemnimus?
Haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus valde pauca
sunt et prope nulla; animo autem tuo quem bene novi, valde multa sunt
et valde magna. Non enim mea sunt, qui nihil sum, nisi quod exspecto
misericordiam Dei; sed ipsius Dei omnipotentis, quem quisquis in hoc
seculo comtempserit patrem, inveniet in futuro judicem.
|
|