|
Dilectissimo filio JANUARIO , AUGUSTINUS, in
Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Ad ea quae me interrogasti, mallem prius nosse quid interrogatus
ipse responderes; ita enim vel approbando vel emendando responsiones
tuas multo brevius possem respondere, et te facillime aut confirmare,
aut corrigere . Hoc quidem, ut dixi, mallem. Sed tamen ut nunc
responderem, malui longiorem facere sermonem, quam dilationem. Primo
itaque tenere te volo, quod est hujus disputationis caput, Dominum
nostrum Jesum Christum, sicut ipse in Evangelio loquitur, leni jugo
suo nos subdidisse et sarcinae levi (Matth. XI, 30): unde
Sacramentis numero paucissimis, observatione facillimis,
significatione praestantissimis, societatem novi populi colligavit,
sicuti est Baptismus Trinitatis nomine consecratus, communicatio
corporis et sanguinis ipsius, et si quid aliud in Scripturis canonicis
commendatur, exceptis iis quae servitutem populi veteris pro
congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in
quinque libris Moysi leguntur. Illa autem quae non scripta, sed
tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe servantur, datur
intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis conciliis, quorum est
in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta
retineri, sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in
coelum, et adventus de coelo Spiritus sancti, anniversaria
solemnitate celebrantur, et si quid aliud tale occurrit quod servatur
ab universa, quacumque se diffundit, Ecclesia.
CAPUT II.
2. Alia vero quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti
est quod alii jejunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant
corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi
nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum
et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud hujusmodi
animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes;
nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano,
quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte
devenerit. Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores
esse convincitur , indifferenter est habendum, et propter eorum inter
quos vivitur societatem servandum est.
3. Credo te aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc
commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam
sabbato non jejunantem; coeperat perturbari et fluctuare quid ageret:
cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re
beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere
me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius
observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate
sola sua nos voluisse admonere ne sabbato jejunaremus, subsecutus est,
et ait mihi: Cum Romam venio, jejuno sabbato; cum hic sum, non
jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem
serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum
matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia
etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti
oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum
perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam
obstinationem, vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus
hujusmodi, quae neque Scripturae sanctae auctoritate, neque
universalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate,
ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque
ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit,
aut qui alibi vidit, peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo
doctiorem se factum putans ); tam litigiosas excitant quaestiones, ut
nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment.
CAPUT III.
4. Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam:
quaesieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius
homo continentiusque vivit , quo ad tantum Sacramentum dignus
accedat: Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et
bibit (I Cor. XI, 29). Alius contra: Imo, inquit, si
tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia
differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario
removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari.
Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere
poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se
communioni vel reddat. Caeterum peccata si tanta non sunt, ut
excommunicandus quisque judicetur, non se debet a quotidiana medicina
Dominici corporis separare. Rectius inter eos fortasse quispiam
dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant:
faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse
faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini,
sed saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Neque enim
litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit,
Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam
susceperit Dominum (Luc. XIX, 6), alter dixerit, Non sum
dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8): ambo
Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo
peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc
similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam
voluntatem in ore sapiebat , sic uniuscujusque in corde christiani
Sacramentum illud, quo subjugatus est mundus . Nam et ille honorando
non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die
praetermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut nec manna
fastidium. Inde enim et Apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui
hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita:
continuo quippe cum dixisset, Judicium sibi manducat et bibit,
addidit ut diceret, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI,
29); quod satis toto ipso loco in Epistola ad Corinthios prima,
si diligenter attendatur, apparet.
CAPUT IV.
5. Sit aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseverantes in
observatione Quadragesimae, nec quinta sabbati lavant , relaxantve
jejunium: Non, inquit, hodie jejunabo. Quaeritur causa: Quia non
fit, inquit, in patria mea. Quid aliud ille, nisi consuetudinem
suam consuetudini alterius praeponere conatur? Non enim mihi de Libro
Dei hoc recitaturus est, aut universae quacumque dilatatur Ecclesiae
plena voce certabit, aut ostendet istum contra fidem facere, se autem
secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum violare, aut se
custodire convincet. Violant sane quietem et pacem suam de superflua
quaestione rixando. Mallem tamen in rebus hujusmodi, ut et ille in
hujus, et hic in illius patria, ab eo quod caeteri faciunt non
abhorreret. Si vero etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi
major et frequentior et ferventior est populus Dei, vidit, verbi
gratia, bis offerri quinta sabbati hebdomadae ultimae Quadragesimae,
et mane et ad vesperam, veniensque in patriam suam, ubi in fine diei
mos est offerri, male atque illicite fieri contendat, quoniam alibi
aliter ipse viderit, puerilis est iste sensus, cavendus in nobis,
tolerandus in aliis , corrigendus in nostris.
CAPUT V.
6. Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo
trium istorum generum sit, attende. Quaeris enim his verbis: Quid
per quintam feriam ultimae hebdomadis Quadragesimae fieri debeat? an
offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum
est,
|
“Similiter postquam coenatum est?”
|
|
(Luc. XXII,
20.) an jejunandum, et post coenam tantummodo offerendum? an etiam
jejunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, coenandum? Ad
haec itaque ita respondeo, ut quid horum sit faciendum, si divinae
Scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum quin ita facere
debeamus ut legimus, ut jam non quomodo faciendum, sed quomodo
Sacramentum intelligendum sit, disputemus. Similiter etiam si quid
horum tota per orbem frequentat Ecclesianam et hinc quin ita faciendum
sit, disputare insolentissimae insaniae est. Sed neque hoc, neque
illud inest in eo quod tu quaeris. Restat igitur ut de illo tertio
genere sit, quod per loca regionesque variatur. Faciat ergo quisque
quod in ea Ecclesia in quam venit, invenerit. Non enim quidquam
corum contra fidem fit, aut contra mores, hinc vel inde meliores.
His enim causis, id est aut propter fidem, aut propter mores, vel
emendari oportet quod perperam fiebat, vel institui quod non fiebat.
Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate,
novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione
infructuosa consequenter noxia est.
7. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die
post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem
post coenam dicens, etc. Ipsam enim potuit appellare coenam, qua jam
corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Apostolus namque
alibi dicit, Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam
coenam manducare (I Cor. XI, 20), hanc ipsam acceptionem
Eucharistiae dominicam coenam vocans.
CAPUT VI.
Illud magis movere potuit homines, utrum jam refecti die illa vel
offerrent vel sumerent Eucharistiam, quod in Evangelio dicitur, Cum
autem illi manducarent, accepit Jesus panem et benedixit; cum etiam
superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum
duodecim, et manducantibus eis dixit, Quoniam unus ex vobis tradet me
(Matth. XXVI, 26, 20, 21). Postea enim tradidit
Sacramentum. Et liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli
corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos.
8. Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae quod
a jejunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut
in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus
intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste
servatur. Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi
aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent,
aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista
miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius
altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriae
discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non
praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos
Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille
monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum
morem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento
loquens, Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum,
invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad
judicium conveniatis; statim subtexuit: Caetera autem cum venero,
ordinabo (I Cor. XI, 20, 34). Unde intelligi datur (quia
multum erat, ut in Epistola totum illum agendi ordinem insinuaret,
quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod
nulla morum diversitate variatur.
CAPUT VII.
9. Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo
die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem
commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem
Domini. Honestius autem arbitror ea hora fieri, ut qui etiam
jejunaverit, post refectionem quae hora nona fit, ad oblationem possit
occurrere. Quapropter neminem cogimus ante dominicam illam coenam
prandere , sed nulli etiam contradicere audemus. Hoc tamen non
arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis
eo die lavare consueverunt. Et quia nonnulli etiam jejunium
custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia jejunia simul et
lavacra tolerare non possunt; ad vesperam vero propter jejunantes.
10. Si autem quaeris, cur etiam lavandi mos ortus sit: nihil mihi
de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum
corpora per observationem Quadragesimae sordidata, cum offensione
sensus ad fontem tractarentur, nisi aliqua die lavarentur. Istum
autem diem potius ad hoc electum, quo coena dominica anniversarie
celebratur. Et quia concessum est hoc Baptismum accepturis, multi
cum his lavare voluerunt, jejuniumque relaxare. His ut potui
disputatis, moneo, ut ea quae praelocutus sum serves quantum potes,
ut decet Ecclesiae prudentem ac pacificum filium. Alia quae
interrogasti, si Dominus voluerit, alio tempore expediam.
AD INQUISITIONES JANUARII LIBER
SECUNDUS, SEU
|
|