EPISTOLA LV . De ritibus Ecclesiae, vel iis quos negligi nefas est, vel us qui tollendi sunt, si citra majus incommodum liceat. Sabbati mysterium, etc. Quadragesimae jejunium. Lotio pedum. De variis consuetudinibus. Cantus Ecclesiae, etc.

CAPUT PRIMUM.

1. Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas jam longe ante quaesiveras, gratissimum mihi atque charissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamvis in mediis acervis occupationum mearum, hanc feci praecipuam, ut ad ea quae interrogasti responderem tibi. Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat jam tandem neddere quod debeo.

2. Quaeris quae causa sit, cur anniversarius dies celebrandae dominicae passionis, non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus: et deinde subjungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi velit in hac re observatio sabbati et lunae. Hic primum oportet noveris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est revocemus, id est quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa ea attestantur, ad sacramenti significationem non omittamus . Quia enim, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25); transitus quidam de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam etiam vocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non graecum, sicut vulgo videri solet , sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque noverunt. Neque enim a passione, quoniam graece PASKEIN dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad vitam, hebraeo verbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. Quod voluit et ipse Dominus tangere cum dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24). Et maxime idem evangelista hoc exprimere voluisse intelligitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis mysticam dedit, Cum vidisset, inquit, Jesus quia venit ejus hora ut transiret de mundo ad Patrem (Id. XIII, 1). Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est enim de morte ad vitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur.

CAPUT II.

3. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem vitae aeternae, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur (Gal. V, 6), et justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24): secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, jam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem (Coloss. III), sicut dicit Apostolus: Quia et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo; et resurreximus cum illo (Rom. VI, 6): quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. Unde est et illa exhortatio: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sed quod sequitur et dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria (Coloss. III, 1-4); satis indicat quid velit intelligi, quia nunc transitus noster de morte ad vitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). Nunc enim quidem jam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus. In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Sed vide quid sequitur: Si autem Spiritus ejus, inquit, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 23, 24, 10, 11). Hoc igitur universa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectat in fine saeculi quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus, quia et corpus ejus cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est (Coloss. I, 18).

CAPUT III.

4. Nonnulli enim attendentes verba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intelligentes quatenus dicantur, arbitrati sunt jam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 17). Idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. Unde, nisi quia hoc per fidem, et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? Sed quia spes quae videtur non est spes, et ideo si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est et illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12).

5. Haec igitur innovatio vitae nostrae est quidam transitus de morte ad vitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Propter ipsum initium novae vitae, propter novum hominem quem jubemur induere , et exuere veterem (Coloss. III, 9, 10); expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): propter hanc ergo vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. Nam et ipse dicitur mensis novorum (Exod. XXIII, 15). Quia vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi jam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam.

CAPUT IV.

6. Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur, in eo glorietur, inquit, scire et intelligere quoniam ego sum Dominus (Jer. IX, 24). Nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiverunt multa de numeris et motibus siderum. Et qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conversione globi ejus conjecerunt, non quod aliquid substantiae vel accedat ei cum augetur, vel decedat cum minuitur, quod delira imperitia Manichaei opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur navis, ex fugitiva Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam, corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. Hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri vero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, velut in aliam navem. Nec tamen inter istas anathematizandas blasphemias aliquid unquam fingere potuerunt, cur vel incipiens lucere vel desinens, corniculato lumine fulgeat, aut cur a dimidio mense incipiat minui, et non ad refundendum plena perveniat.

7. Illi autem qui haec certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent longe ante praedicerent, et eos determinatis intervallis temporum canonica supputatione praefigerent, litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intelligunt, nihilominus eos praedicunt, nec aliter aut alias accidunt quam praedicunt. Tales ergo (quibus non est ignoscendum, sicut sancta Scriptura dicit; quia cum tantum valerent ut possent aestimare saeculum, Dominum ejus, quem supplici pietate possent, non facilius invenerunt [Sap. XIII, 9]), ex ipsis cornibus lunae quae a sole aversa sunt, sive crescentis sive decrescentis, conjecerunt eam vel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quae terris apparet, radios ejus excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris adverteret non posse excipere radios, et propterea videri decrescere: vel si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet , donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat; ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo videri decrescere. Sed quodlibet horum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando.

CAPUT V.

8. Attende nunc quod in Proverbiis legitur: Sapiens sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille justitiae de quo dicitur, Ortus est mihi sol justitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die novissima plangentes impii dicturi sunt: Et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis? (Sap. V, 6.) Nam istum carnis oculis visibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ducuntur autem saepe ex rebus visibilibus ad invisibilia congruae similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis veritatis, omnes vires suas in externa convertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et vita ejus abscondatur cum Christo in Deo.

9. Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim avertit, et ad superiora atque interiora convertit; et hoc terrae id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur. Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam, etiam hoc inter multa dicturi sunt: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam (Sap. V, 3, 4). Ac per hoc Spiritus sanctus de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum de alia vita in aliam vitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna voluit observari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis.

CAPUT VI.

10. Ideo Joannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis signatur. Unde est illud: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3, secundum LXX). Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4), obscura videtur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum quas nomine sagittarum intelligi voluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos veritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 38). Et cum de regno Domini Psalmista cantaret, Orietur, inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna (Psal. LXXI, 7): id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc novissima inimica destruetur mors, et quidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53, 54). Unde et illius civitatis muri, quae Jericho appellatur, quae in hebraeo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt (Josue VI, 20). Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significavit, nisi ut omnia munimenta mortalis vitae, id est, omnis spes hujus saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu violento illi muri ceciderunt, sed sponte. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Jerusalem, cujus cives sancti Angeli sunt, in aerumnis et laboribus peregrinatur.

11. Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 25). Sicut enim non adoramus pecora, quamvis dictus sit Christus et agnus (Joan. I, 29) et vitulus (Ezech. XLIII, 19); nec feram, quia dictus est leo de tribu Juda (Apoc. V, 5); nec lapidem, quia petra erat Christus (I Cor. X, 4); nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia (I Petr. II, 4): sic nec solem nec lunam, quamvis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumantur.

CAPUT VII.

12. Quapropter mathematicorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum objecerimus vana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi videntur, cum dicunt nobis: Cur et vos ad solis et lunae computationem Pascha celebratis? quasi nos ordines siderum, aut vicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum perversitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultissimas opiniones abutitur. Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus coeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis, Estote simplices ut columbae: contradicant et Marsi, ne dicatur nobis, Astuti sicut serpentes (Matth. X, 16): contradicant histriones, ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria verbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, vel auspicia nos captare, vel venena conficere, vel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.

13. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisve temporibus actionum nostrarum eventa conjicimus, ne in vitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae servitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima devotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de ventis, de mari, de terra, de volatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem vero Sacramentorum jam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de vino, de oleo. In servitute autem veteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intelligenda traduntur. Non itaque dies observamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vos (Gal. IV, 11). Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; vel, Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; vel, Agam, quia suscepit mensem: Non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur observatores temporum reprehendendos, qui dicunt, Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut, Non navigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae; aut, Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; vel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad variandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conversione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis (Gen. I, 14). Si quae autem figurae similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris, movendo affectui discentium accomodata, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a temporalibus ad aeterna.

CAPUT VIII.

14. Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi revera mense novorum sol invenitur: sed sive illi arietem, sive aliquid aliud eamdem partem coeli vocare voluerint, nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus voluit, ordinavit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes dividant, quibuslibet vocabulis notent, ubicumque sol esset mense novorum, illic eum reperiret haec celebratio, propter similitudinem sacramenti renovandae vitae, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries vocari posset, propter aliquam figurae congruentiam, neque de hujusmodi timeret sermo divinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quae vocantur, Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nominato fluvio Jordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit.

15. Sed quantum intersit inter siderum observationes ad aerias qualitates accomodatas, sicut agricolae vel nautae observant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores navium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa vel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et vanitates hominum ob hoc observantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum vias, nec solos temporum numeros, nec spiritualium similitudines, sed quasi fatalia rerum jam eventa perquirant, quis non intelligat?

CAPUT IX.

16. Sed jam deinceps videamus cur etiam id observetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat: hoc enim proprium christianae religionis est. Nam Judaei mensem novorum tantummodo et lunam observant a quartadecima usque ad vicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur; et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui venit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret, Nondum venit hora mea (Joan. II, 4), in anniversaria passionis ejus celebratione a posteris servaretur .

17. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perveniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac vita fit transitus, quem Dominus noster Jesus Christus sua passione praemonstrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. Sic enim ab hujus vitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius vitae actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare . Quia ergo per requiem ad primam vitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem vita prima, quae de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quaere septem dies Genesim legens, invenies septimum sine vespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo vita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octavus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octavo, non exstinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octavus qui primus, ut prima vita non tollatur, sed reddatur aeterna.

CAPUT X.

18. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum , ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificavit Deus diem septimum (Gen. II, 3). Amant enim requiem, sive piae animae, sive iniquae; sed qua perveniant ad illud quod amant, plurimae nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis . Nam sicut corpus tandiu nititur pondere, sive deorsum versus, sive sursum versus, donec ad locum quo nititur veniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animae ad ea quae amant propterea nituntur, ut perveniendo requiescant. Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggravant potius, ut sincerum ejus pondus, quo in superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Cum autem Deo delectatur, ibi veram, certam, aeternam invenit requiem, quam in aliis quaerebat, nec inveniebat. Proinde admonetur in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4).

19. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia vero nec bene operari possumus, nisi dono ejus adjuti, sicut dicit Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13), nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quae in hac vita gerimus, nisi ejus dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti ; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera valde bona, septimo die requievit ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. I, 31, et II, 2). Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cujus munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

CAPUT XI.

20. Hinc est quod etiam in tribus primis praeceptis Decalogi quae ad Deum pertinent (caetera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus praeceptis tota lex pendet [Matth. XXII, 40]), tertium ibi de observatione sabbati positum est: ut in primo praecepto Patrem intelligamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quae hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur omnis creatura vanitati subjecta (Rom. VIII, 20), quoniam natura universi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7; Deut. V, 11). Spiritus autem sanctus, in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non invenimus, cum charitas ejus diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), quia sanctificavit Deus diem septimum in quo requievit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de observatione sabbati; non ut jam in ista vita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quae bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quod jam supra commemoravi, quia spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24).

21. Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodammodo, quo tanquam pondere sursum vel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quae nobis figurate insinuantur; plus enim movent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moveat, plus delectet, plus honoretur, quam si verbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animae motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem.

CAPUT XII.

22. Ideoque inter omnia illa decem praecepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate observandum praecipitur; quam figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritualis requies, de qua dictum est in Psalmo, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11), et quo vocantur homines ab ipso Domino dicente, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29); caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione observamus. Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in vanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi (Exod. XX, 1-17, et Deut. V, 6-21), non figurate aliud praetendunt, et mystice aliud significant; sed sic observantur ut sonant. Observare tamen diem sabbati non ad litteram jubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut observant Judaei: et ipsa eorum observatio quae ita praecepta est, nisi aliam quamdam spiritualem requiem significet, ridenda judicatur. Unde non inconvenienter intelligimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, valere omnia quae figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta invenitur.

CAPUT XIII.

23. Dies tamen dominicus non Judaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta vegetantur. Talem quippe actionem significat dies octavus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem (I Cor. XV, 53). Quapropter ante resurrectionem Domini, quamvis sanctos patres plenos prophetico spiritu octavi sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et pro octavo Psalmus inscribitur [Psal. VI et XI], et octavo die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur, Da illis septem, et illis octo [Eccle. XI, 2]); reservatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat , qui resurgens ex mortuis, jam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini (ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), jam etiam dies dominicus, id est octavus, qui et primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intelligitur, cur observandum Pascha, ubi ovem occidere et comedere jubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense novorum ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octavum, qui et primus est, declaraturus advenerat.

CAPUT XIV.

24. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in praesenti agimus vita: quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24). Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quae sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, avaritia, et caetera hujusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Et alio loco: Scientes, inquit, quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut evacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, tempus est crucis.

25. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur, Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intelligimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem vero cui caput adjungitur, exspectationem retributionis de sublimi justitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam (Id. II, 6, 7). Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quae verba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In charitate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum (Eph. III, 17, 18). Ea vero quae nondum videmus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Haec enim quae nunc agimus, tanquam clavis praeceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est, Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120), in necessariis deputantur, non in eis quae per seipsa appetenda et concupiscenda sunt. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos (Philipp. I, 23, 24). Quod ergo inquit, dissolvi, et esse cum Christo, inde incipit requies, quae non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quae tamen nunc fide retinetur, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem (Rom. VI, 3, 4). Unde, nisi fide? Neque enim jam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 24, 25).

26. Quod memento quam saepe commemorem, ne jam nunc in ista vita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium adversus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic vitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur, Spe gaudentes; quia sequitur, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Nova ergo vita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mortale a vita, cum absorbebitur mors in victoriam, cum illa novissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 54, 26, 51). Et Dominus: Erunt, inquit, aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in charitate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6). Ipse itaque Apostolus qui dicit, ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse (Philipp. III, 12, 13). Sed tamen quia ipsa spes ex promissione veritatis certa nobis est, cum diceret, Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subjunxit et ait, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne vetustatis, sed in fide novitatis. Dicit enim, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id. VIII, 10, 11).

27. Haec et ex autoritate divinarum Scripturarum et universae Ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, consensione, per anniversarium Pascha celebrantur,

CAPUT XV.

In magno utique sicut jam intelligis, sacramento. Et in Scripturis quidem veteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense novorum, a luna quarta decima usque ad vicesimam primam: ex Evangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adjuncta est etiam ipsorum dierum observatio per patrum concilia, et orbi universo christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere.

28. Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem, et in veteribus Libris ex jejunio Moysi (Exod. XXXIV, 28) et Eliae (III Reg. XIX, 8); et ex Evangelio, quia totidem diebus Dominus jejunavit (Matth. IV, 2), demonstrans Evangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliae, Prophetae accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut evidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur; quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque jactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum sanctum, completo die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. Propter hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

CAPUT XVI.

29. Sed dies quinquagesimus et in Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio, quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta (Exod. XII, XIX, XX, XXXI): in libris autem Evangelii apertissime declaratur, digitum Dei significare Spiritum sanctum. Cum enim unus evangelista dixisset, In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20); alius hoc idem ita dixit, In spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Quis hanc laetitiam divinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt , non praeferat universis mundi hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3); ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem? Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur (Isai. LIII, 7), celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad charitatem Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo jugum asperum et sarcinam gravem portantibus, nec invenientibus requiem animabus suis; quia charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8). Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19). Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et adversus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic.

30. Exodum lege, et vide ubi Pascha celebraverunt, post quot dies data sit Lex. Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die primo mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et vide quid dicat inter caetera: Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo (Id. XIX, 10, 11): tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et invenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cujus resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu sancto charitas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39.) Unde prophetia illa cantata est: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8). Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius vitae, quo ab ista vita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAP. XVII.

31. Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus invenitur, quos jam Dominus post resurrectionem novam vitam demonstrans, a dextera parte levari imperavit; nec retia rupta sunt (Joan. XXI, 6, 11), quia tunc haereticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam Psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur (II Reg. XXII, 2-51); quia regnum illud significat, ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? (Rom. I, 3.) Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem voce mactavit, et in suum corpus trajiciens quodammodo manducavit, sonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Quando autem eruetur hoc corpus ejus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum et illa novissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et invenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt viginti unum; adde ita caeteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria.

32. Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha observentur, Ecclesiae consuetudo roboravit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octavus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque observatur: nam et aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique servetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum.

CAP. XVIII.

33. De lavandis vero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendaverit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret. Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitaverunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, vel etiam ipsum octavum ut hoc facerent elegerunt.

34. Miror sane quid ita volueris, ut de iis quae varie per diversa loca observantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quae non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitae melioris, ubicumque justini videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut majora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus documenta et exempla et praecepta . De hac re tam utili ad movendum pie animum, et accendendum divinae dilectionis affectum, varia consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiae membra pigriora sunt: ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia divina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara voce deprecatur, aut communis oratio voce diaconi indicitur?

CAPUT XIX.

35. Aliis vero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non video. Quod autem instituitur praeter consuetudinem, ut quasi observatio sacramenti sit, approbare non possum, etiamsi multa hujusmodi propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod multa quae in divinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumptionibus sic plena sunt omnia, ut gravius corripiatur qui per octavas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem vinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universae Ecclesiae roborata sunt, sed pro diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino nunquam inveniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subjiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quae sunt contra fidem vel bonam vitam non approbat, nec tacet, nec facit.

CAPUT XX.

36. Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare voluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 1-5). Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15). Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem vocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo jam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere.

37. Hi vero qui de paginis evangelicis sortes legunt , etsi optandum est ut hoc potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia, et ad vitae hujus vanitatem, propter aliam vitam loquentia oracula divina velle convertere.

CAPUT XXI.

38. Haec tibi si satis esse ad ea quae requisisti non putaveris, nimis ignoras et vires et occupationes meas. Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40), sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5); et plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10).

39. Itaque et tu, charissime, sive ista, sive alia, sic lege, sic disce, ut memineris verissime dictum: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Charitas autem non aemulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura charitatis assurgat quae maneat in aeternum, etiam cum scientia destruetur (Id. XIII, 4, 8); quae ad finem charitatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo haec, etsi breviter, monui, quoniam novi eamdem ipsam charitatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.