|
Domino dilectissimo meritoque honorabili ac suscipiendo filio
CELERI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nullam fuisse justam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia
catholica secundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se
pars Donati dirimeret, credo quod magis quoque considerans prudentia
tua facillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio
necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae
codicem, cum id te petisse charissimus mihi, tuus filius, meus
Caecilius intimasset; qui codex non paucis diebus apud te fuit. Quem
si rei hujus cognoscendae studio, vel inter occupationes tuas legere
sive voluisti sive potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam
nihil eos habere quod probabiliter contradicant. Et si quid te forte
adhuc movet, quantum Deus donat ac sinit, forte poterimus respondere
interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime
meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
2. Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi
diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio.
Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura
scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et
caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere.
In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio
concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam
laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: jam enim mihi per
quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos
violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere
non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane
pertinaciam. Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam;
nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est. Sicut autem
constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit
corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda.
Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit.
Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime
meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
|
|