EPISTOLA LVIII . Augustinus Pammachio viro senatori gratulatur, quod suos apud Numidiam colonos donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam.

Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visceribus dilectissimo filio PAMMACHIO , AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Bona opera tua Christi gratia germinantia, te nobis in membris ejus honorandum, et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. Neque enim si quotidie faciem tuam viderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decore pulchrum ac veritatis luce radiantem, in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnovi, agnovi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo, dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti sub uno capite vivebamus, in cujus charitate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec colonos tuos Afros, eo terrarum unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto fervore spiritus animares, ut devotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te talem ac tantum virum non nisi agnita veritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum intervallis remoti, irent sub idem caput, atque in ejus membris in aeternum tecum deputarentur, cujus praecepto tibi temporaliter serviunt.

2. In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens, exsultavi ut gratularer tibi in Christo Jesu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris: perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum, et cerne quid illic de te agatur. Patebit enim oculo charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nugas tumultuosas saeculi, cum illic Deum adoramus; et videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari, nec stilo exprimere valeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis ejus, quo inspirante hoc voluisti, et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (II Cor. IX, 15.)

3. O quam multorum tecum pariter senatorum, pariterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur! Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim forte non facient, et tanquam nos in animo eorum vicerint inimici Ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis. Tu vero jam fecisti, unde inimici Ecclesiae liberatis confundantur infirmis. Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano jure potueris, amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credent, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in possessione Christi, animo tuo, nec scribere volui. Audies tamen haec a fratribus meis, quos plurimum commendo Eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te Catholica mater exsultat, aspernere etiam superflua metuentes.