|
Domino beatissimo et venerabili patri et consacerdoti
VICTORINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Tractoria ad me quinto idus novembris venit, jam finito die, et
me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem.
Verumtamen sive imperitiam meam moverit, sive juste motus sim, tuae
Sanctitatis et Gravitatis est arbitrari. Legi in eadem tractoria
etiam ad Mauritanias esse scriptum, quas provincias scimus suos habere
primates. Quod si et ex eis ad Numidiam convocandum esset concilium,
oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores
sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non
reperiens, multum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita
perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco
invenerim, qui novi quam post multos episcopos factus sim. Quae res
et aliis injuriosa est satis, et mihi invidiosa. Praeterea
venerabilis frater et collega noster, Xantippus Tagosensis , dicit
quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur, et
tales mittit epistolas. Qui etiam error si facile inter vestram
Sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria
quam misit Venerabilitas tua, nomen ejus praetermitti. Quod si in
mediis locis conscriberetur, et non in primo poneretur, multum
mirarer; quanto magis mirandum est quod nulla ibi ejus admemoratio
facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus
ordine, coram omnium Numidarum episcopis Ecclesiarum primitus
ageretur?
2. His de causis etiam venire dubitarem, ne forte falsa esset
tractoria, qua tanta perversitas appareret; quanquam et angustia
temporis et aliae graves necessitates me multipliciter impedirent.
Unde peto Beatitudinem tuam ut mihi ignoscas, et primo instare
digneris, ut inter tuam Sanctimoniam et senem Xantippum concorditer
constet, quis vestrum debeat convocare concilium: aut certe, quod
salubrius arbitror, sine cujusquam praejudicio ambo convocate collegas
nostros, eos maxime qui vobis episcopatus aetate vicini sunt, qui
facile quis vestrum verum dicat agnoscant, ut inter vos paucos eadem
prae caeteris quaestio dirimatur, et errore sublato minores a caeteris
convocentur, qui nec possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam
prioribus credere, et nunc ignorant cui vestrum potissimum credant.
Hanc epistolam signatam misi annulo qui exprimit faciem hominis
attendentis in latus.
|
|