|
Domino honorabili et dilectissimo PROCULEIANO ,
AUGUSTINUS.
1. Propter imperitorum hominum vanitates, diutius apud te de titulo
epistolae meae disputare non debeo. Cum enim nos revocare invicem ab
errore conamur, quamvis ante plenissimam discussionem causae quibusdam
videri possit, quis nostrum erret, incertum; servimus tamen invicem
nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a perversitate discordiae
liberemur. Quod me sincero corde agere, et cum tremore christianae
humilitatis, etiamsi plerisque hominibus apertum non est, videt tamen
ille cui nulla corda clauduntur. Quid autem in te honorare non
dubitem, facile intelligis. Non enim errorem schismatis, unde omnes
homines, quantum ad me attinet, cupio sanari, dignum honore aliquo
existimo: sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis
vinculo astringeris, et quod nonnulla in te praeeminent placidioris
mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est, facile te posse
veritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu
dubitationis honorandum puto. Dilectionis autem tantum tibi debeo,
quantum nobis imperat ipse qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.
2. Sed ne mireris quod apud Benevolentiam tuam tamdiu tacui; non
putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Evodius, cui fidem
non habere non possum, gaudens indicavit. Nam cum forte contigisset
ut in unam domum conveniretis, et sermo inter vos de spe nostra, hoc
est de Christi haereditate ortus esset, ait dixisse Benignitatem
tuam, velle te bonis viris sedentibus conferre nobiscum. Quod te
multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum; neque ullo modo
possum tantam occasionem benigni animi tui deserere, ut quantum vires
Dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae
causa, quae origo, quae ratio in Ecclesia Christi, cui dixit,
Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV,
27), tam lugendae atque plangendae discissionis extiterit.
3. Audivi quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod
nescio quid tibi contumeliose responderit: quod, quaeso te, ne illam
contumeliam deputes; quam certum mihi est non de superbo animo
processisse; novi enim fratrem meum, sed si quid in disputando pro
fide sua, et pro Ecclesiae charitate dixit fortasse ferventius, quod
tua gravitas nollet audire, non illa contumacia, sed fiducia nominanda
est. Collatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem
se esse cupiebat. Nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non vult
impinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me justus in
misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput
meum (Psal. CXL, 5). Mavult enim severa misericordia justi
emendari, quam leni adulationis unctione laudari. Unde etiam illud
propheticum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt
(Isai. III, 12). Ideoque de homine, quem falsae blanditiae
faciunt arrogantem, recte etiam vulgo dicitur, Crevit caput:
impinguatum est enim oleo peccatoris; hoc est, non aspera veritate
corrigentis, sed leni falsitate laudantis. Neque hoc in eam partem
peto accipias, quasi ego te a fratre Evodio, tanquam a justo,
emendatum intelligi velim. Vereor enim ne me quoque aliquid
contumeliose in te dicere existimes, quod vehementer caveo, quantum
possum. Sed justus est ille qui dixit, Ego sum veritas (Joan.
XIV, 6). Itaque de cujuslibet hominis ore nobis verum cum aliqua
asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed
ab ipsa Veritate, hoc est a Christo, qui justus est, emendamur; ne
nostrum caput blandae, sed perniciosae adulationis unctio, hoc est
oleum peccatoris, impinguet. Quanquam etiamsi frater Evodius
aliquantum pro suae communionis defensione turbatior, aliquid elatius
animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te
oporteret ignoscere.
4. Illud tamen quod promittere dignatus es, peto memineris, ut
sedentibus quos ipse delegeris (dummodo verba nostra non inaniter
ventilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius
disseramus, et si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit,
recitatione revocetur), rem tam magnam, et ad salutem omnium
pertinentem cum concordia requiramus. Aut si placet, nullo medio
interposito, prius nobiscum sive per epistolas, sive per collocutionem
atque lectionem, ubi placuerit, conferamus: ne forte intemperantes
nonnulli auditores malint quasi nostrum exspectare certamen, quam de
nostra salute in nostra collocutione cogitare: ut quod fuerit inter nos
terminatum, postea per nos populus noverit; aut si per epistolas agi
placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes, sed plebs
una dicatur. Prorsus sicut volueris, sicut jusseris, sicut tibi
placuerit, libenter amplector. Et de animo beatissimi et venerabilis
mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum
magna laetitia cogniturum: novi enim quantum diligat pacem, et nulla
vani fastus inanitate jactetur.
5. Rogo te quid nobis est cum veteribus dissensionibus? Hucusque
vulnera illa duraverint, quae animositas hominum superborum nostris
membris inflixit; quorum vulnerum putrefactione etiam dolorem
perdidimus, quo solet medicus implorari. Vides quanta et quam
miserabili foeditate christianae domus familiaeque turbatae sint.
Mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt, et de Christi altari
dissentiunt. Per illum sibi jurant, ut inter se pacem habeant, et in
illo habere non possunt. Filii cum parentibus unam domum habent suam,
et domum Dei non habent unam. Succedere in eorum haereditatem
cupiunt, cum quibus de Christi haereditate rixantur. Servi et domini
communem Dominum dividunt, qui formam servi accepit, ut omnes
serviendo liberaret. Honorant nos vestri, honorant vos nostri. Per
coronam nostram nos adjurant vestri, per coronam vestram vos adjurant
nostri. Omnium verba suscipimus, neminem offendere volumus. Quid
nos solus Christus offendit, cujus membra laniamus? Et homines
quidem causas suas seculares apud nos finire cupientes, quando eis
necessarii fuerimus, sic nos sanctos et Dei servos appellant, ut
negotia terrae suae peragant: aliquando agamus et nos negotium salutis
nostrae et salutis ipsorum, non de auro, non de argento, non de
fundis et pecoribus, pro quibus rebus quotidie submisso capite
salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite
nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. Quantumlibet
capita submittant qui nos salutant, ut eos concordes in terra
faciamus, de coelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo
concordes non sumus.
6. Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi
praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores
transitorios simulatur, ut contremiscant in te viscera misericordiae,
et velis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus, et omnia
pacifice conferendo: ne miserae plebes, quae nostris honoribus
obsequuntur, premant nos obsequiis suis in judicio Dei; sed potius
nostra non ficta charitate nobiscum revocatae ab erroribus et
dissensionibus, in veritatis et pacis itinera dirigantur. Opto te
coram oculis Dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.
|
|