EPISTOLA LX . Augustinus Aurelio significat Donatum et ipsius fratrem se venitente recessisse de monasterio: porro et monachis facilem lapsum, et ordini clericorum injuriam fieri, dum tales in clerum assumuntur.

Domino beatissimo et debita observantia venerabili, sinceriterque charissimo fratri et consacerdoti papae AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Litteras nullas tuae Venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistolam Benignitatis tuae de Donato et fratre ejus, et quid responderem diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse istam viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur dicentes, Malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus; cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.

2. Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus. Et de Donato quidem, quia jam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua. De fratre vero ejus, cujus vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae, honori, charitatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris.