|
Dilectissimo et honorando fratri THEODORO,
AUGUSTINUS Episcopus, in Domino salutem.
1. Cum Benevolentia tua mecum loqueretur, quomodo susciperemus
clericos ex parte Donati, si voluerint esse catholici, placuit mihi
illud quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistola exprimere, ut
si quis de hac re te interrogaverit, etiam manu mea prolata, quid de
hac re sentiamus vel faciamus, ostendas. Scias ergo nos non in eis
detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici vel haeretici
facti sunt, quia Ecclesiae catholicae unitatem et veritatem non
tenent, in eo quod pacem cum populo Dei non habent, qui toto terrarum
orbe diffunditur, et in eo quod in hominibus Baptismum Christi non
agnoscunt. Improbamus ergo malum errorem eorum, quem habent; bonum
autem nomen Dei quod habent, et sacramentum ejus agnoscimus in eis,
et veneramur, et amplectimur. Sed propterea dolemus errantes, et eos
per charitatem Christi lucrari Deo cupimus, ut sanctum sacramentum
quod foris ab Ecclesia habent ad perniciem, in pace Ecclesiae habeant
ad salutem. Si ergo tollantur de medio mala hominum, et honorentur in
hominibus bona Dei; erit fraterna concordia, et amabilis pax, ut in
cordibus hominum vineat persuasionem diaboli, charitas Christi.
2. Itaque cum ad nos veniunt ex parte Donati, mala illorum non
suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tolluntur de
medio tanquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres nostros
stantes cum eis, sicut dicit Apostolus, in unitate spiritus , in
vinculo pacis (Ephes. IV, 3), et agnoscentes in eis bona Dei,
sive sanctum Baptismum, sive benedictionem Ordinationis, sive
continentiae professionem, sive consignationem virginitatis, sive
fidem Trinitatis, et si qua alia sunt: quae omnia etiamsi erant,
nihil tamen proderant, quando charitas non erat. Quis autem vere
dicit se habere Christi charitatem, quando ejus non amplectitur
unitatem? Cum ergo ad Catholicam veniunt, non hic accipiunt quod
habebant; sed ut prodesse illis incipiat quod habebant, accipiunt hic
quod non habebant. Hic enim accipiunt radicem charitatis in vinculo
pacis, et in societate unitatis; ut non ad damnationem, sed ad
liberationem illis valeant omnia quae habent sacramenta veritatis. Non
enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna, sed
vitis. Si enim non in radice vixerint, cum tota specie sua in ignem
mittentur. De quibusdam autem ramis fractis dixit Apostolus quia
potens est Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). Et
ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum videris forte dubitantes
quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam quam bene nosti
manum meam, et si eam apud se habere voluerint, habeant; quia testem
Deum facio super animam meam, sic eos me suscepturum, ut non solum
baptismum Christi quem acceperunt, ipsum habeant, sed etiam honorem
sanctimonii et continentiae .
|
|