|
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo et sincerissimo fratri et
consacerdoti SEVERO , et qui tecum, sunt fratribus,
ALYPIUS, AUGUSTINUS et SAMSUCIUS, et qui
nobiscum sunt fratres, in Domino salutem.
1. Cum Subsanam venissemus, et quae illic nobis absentibus contra
nostram voluntatem gesta fuerant, quaereremus; quaedam sicut
audieramus, quaedam vero aliter facta, omnia tamen dolenda et
toleranda , quantum Dominus adjuvit, partim objurgando, partim
monendo, partim orando correximus. Illud sane quod post tuae
Sanctitatis profectionem nos plurimum contristavit, quod inde fratres
sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas, et timidius quam
malitiosius factum scias. Cum enim putarent eos a filio nostro
Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime Charitatem tuam ad
iracundiam provocarent, vellent autem ipsi nostro adventui, quem tecum
futurum sperabant, omnia integra reservare, putaverunt non eos
profecturos, si ducem itineris non acciperent. Sed tamen peccatum
esse, quis dubitet? Hinc etiam factum est ut et Fossori diceretur,
jam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum; quod utique falsum
erat: non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem
Carcedonium penitus ignorasse, nobis manifestissime declaratum est,
quantum ista manifestari solent.
2. Sed quid pluribus immoremur? Memoratus filius noster Timotheus
vehementissime perturbatus quod dubietatem tam inopinatam invitissimus
senserit, indicavit nobis quod cum ageres cum illo ut apud Subsanam
Deo serviret, erupit et juravit a te omnino non recessurum. Cumque
ejus voluntatem requireremus, respondit se hac juratione impediri
quominus ibi esset ubi eum esse etiam antea volebamus; cum jam
praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. Cumque illi
aperuissemus non eum futurum perjurii reum, si non per ipsum, sed per
te fieret ut propter vitandum scandalum tecum esse non posset;
quandoquidem non de tua voluntate, sed de sua jurare potuerit, nec te
sibi vicissim aliquid jurasse confessus sit; ad extremum dixit, quod
servum Dei, Ecclesiae filium, dicere oportebat, quidquid nobis cum
tua Sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum.
Proinde petimus, et per charitatem Christi obsecramus prudentiam
tuam, ut omnium quae locuti sumus memineris, et rescriptis tuis nos
laetifices. Debemus enim nos firmiores (si tamen inter tanta
tentationum pericula dicere hoc audendum est), sicut ait Apostolus,
infirmorum onera sustinere (Rom. XV, 1). Frater Timotheus
ideo non scripsit Sanctitati tuae, quia omnia quae gesta sunt sanctus
frater tuus significavit. Memor nostri, in Domino glorieris, domine
beatissime et venerabiliter charissime et sincerissime frater.
|
|