EPISTOLA LXIII . Rursum de Timotheo qui postquam jurasset se a Severo non recessurum, ordinatus fuerat subdiaconus apud Subsanam in dioecesi Hipponensi: hoc praeter suam voluntatem factum esse testatur Augustinus; Timotheum tamen quem ad Severum redire voluit, declarat lectoris officio jam ante praestitum ipsi juramentum, functum fuisse in ecclesiis dioeceseos Hipponensis, adeoque sibi remittendum.

Domino beatissimo, et venerabili, et sincerissima charitate amplectendo fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et fratres qui mecum sunt, in Domino salutem.

1. Si dicam quae me ipsa causa cogit dicere, ubi erit sollicitudo charitatis? Si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? Verumtamen fluctuans interim, elegi me purgare potius quam te arguere. Scripsisti te mirari, nos cum dolore nostro tolerare voluisse, quod correctione emendari potuisset: quasi non sint dolenda quae male facta sunt, etiamsi quantum possunt, postea corriguntur; aut non id maxime tolerandum sit, quod cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. Desine itaque mirari, frater sincerissime. Nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus, praeter meum consilium et voluntatem; cum quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nutaret. Ecce adhuc doleo, quamvis jam ad te redierit; in quo nos tuae voluntati paruisse non poenitet.

2. Audi etiam quid objurgando, quid monendo, quid orando correxerimus, et antequam hinc esset profectus; ne adhuc propterea videatur tibi nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad vos ipse redierat. Objurgando correximus, primo ipsum qui tibi non obtemperavit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam Sanctitatem ante profisceretur, unde origo hujus nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos ut ordinaretur factum esse comperimus. Cum enim omnes objurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt, et ut sibi ignosceretur rogaverunt; nimis superbe ageremus, si non crederemus esse correctos. Neque enim agere poterant ut facta non essent; sed nec nos aliud objurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. Monendo autem correximus, primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram Dei experirentur: deinde praecipue Timotheum, qui sola juratione se cogi dicebat ad tuam pergere Charitatem; ut si Sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est et propter Ecclesiae disciplinam, quam periculose negligunt, quoniam hic jam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum; jam liber a vinculo jurationis, aequissimo animo Deo serviret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. Ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet quidquid de illo fieri, conservandae ecclesiasticae disciplinae provisio et necessitas cogeret Orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus nostrorum consiliorum misericordiae Dei commendaremus, et si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. Ecce quam multa, partim objurgando, partim monendo, partim orando correxeramus.

3. Et nunc considerantes vinculum charitatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes ejus, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare voluntati tuae, qui non putasti quod factum est corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi injuriam factam esse conquereris, juri tuo redderetur? Hoc etiam frater ipse Carcedonius, quamvis non post levem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans, aequanimiter fecit. Et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo, alias ad tuam Germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem; veritus est ipse paternam commotionem tuam; et praecidit deliberationem meam, non solum sinens, sed etiam instans ut tibi Timotheus redderetur.

4. Ego autem, frater Severe, causam meam judicio tuo dimitto. Certus sum enim Christum habitare in corde tuo; per quem te obsecro ut ipsum consulas, tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in ecclesia meae dispensationi credita jam legere coeperat, et non semel, sed iterum et tertio, apud Subsanam et presbytero Subsanensis Ecclesiae comitatus, et apud Turres, et apud Cizan et apud Verbalis egerat, non fuisse lector possit aut debeat judicari . Et sicut nos, quod postea nobis invitis factum est, Deo jubente correximus; sic et tu quod prius te nesciente factum est, eodem jubente similiter corrige. Neque enim vereor ne tu parum intelligas quantus aditus aperitur ad dissolvendum ordinem Ecclesiasticae disciplinae, si alterius Ecclesiae clericus cuicumque juraverit quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat, ideo se facere affirmans, ne auctor sit ejus perjurii; cum profecto qui hoc non sinet, nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero jurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat.