|
Domino dilectissimo fratri et compresbytero QUINTIANO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum
ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus,
cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non
videntes credimus: tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum
sicuti est (Joan. III, 2). Quod et tu de anima tua, si
libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias, nec eamdem
pulchram esse praesumas, sed quemadmodum Apostolus praecipit, in spe
gaudeas, et quod sequitur facias; sic enim dicit, Spe gaudentes, in
tribulatione patientes (Rom. XII, 12); spe enim salvi facti
sumus; sicut rursus idem ipse dicit, Spes autem quae videtur, non
est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non
videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24,
25). Haec patientia in te non deficiat, et in bona conscientia
sustine Dominum, et viriliter age, et confortetur cor tuum, et
sustine Dominum (Psal. XXVI, 14).
2. Manifestum est quidem quod si ad nos venires, venerabili episcopo
Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea
charitate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. Nec ideo
tamen onerosus nobis esset adventus tuus; quia et te oportet aequo
animo facere pro Ecclesiae disciplina, praesertim salva conscientia,
quam tu nosti et Deus. Neque enim et ille si causam tuam discutiendam
distulit, odio tui fecit, et non necessitatibus suis; quas tu si ita
nosses quemadmodum tuam nosti, nec mirareris nec contristareris. Quod
etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse.
Sunt autem majores nobis, et auctoritate digniores, et loco
viciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam vestram
pertinentis Ecclesiae causas exsequi. Nec ego tamen tacui apud
venerabilem et debita mihi pro ejus meritis honorificentia suscipiendum
fratrem et collegam meum senem Aurelium, tribulationem vestram et
querimoniam litterarum vestrarum; sed per exemplum epistolae tuae,
innocentiam tuam ei perferre curavi. Litteras autem tuas vel pridie,
vel ante biduum Natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad
Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem
conturbari atque corrumpi. Quapropter per litteras quidem alloqui
plebem vestram non audeo; rescribere autem eis qui mihi scriberent,
possem: ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae
commissa non est, unde possem?
3. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per teipsum
perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in
scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis scripturas quas canon
ecclesiasticus non recepit; his enim heretici, et maxime Manichaei,
solent imperitas mentes evertere, quos in campo vestro libenter
latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris ut
jubeam non recipi eos qui ad nos a vobis ad monasterium veniunt, ut
quod statutum est a nobis in concilio permaneret; et tu non memineris
in concilio institutum, quae sint Scripturae canonicae quae in populo
Dei legi debeant. Recense ergo concilium, et omnia quae ibi legeris
commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de solis clericis fuisse
statutum , non etiam de laicis, ut undecumque venientes non
recipiantur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed
quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti
autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint,
vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi
monasteriorum. Si ergo de Privatione te aliquid movit, scias eum a
nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem
Aurelium misi, ut quod de illo statuerit, hoc faciam. Miror enim
utrum jam potest lector deputari, qui nonnisi semel scripturas etiam
non canonicas legit. Si enim propterea jam ille lector
ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est. Si
autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in
ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto
adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit, hoc oportet
observem.
4. Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi
charissima, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum
suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec
debet. Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et
qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet
intelligi. Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille
qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum
perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. Non
vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus
dominari. Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed
Christus Dei Sapientia est.
|
|