|
Domino beatissimo et venerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti
seni XANTIPPO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Officio debito meritis tuis, salutans Dignationem tuam, tuisque
me orationibus valde commendans, insinuo prudentiae tuae, Abundantium
quemdam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum
fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum Dei, non
bonam famam habere coeperat; qua ego conterritus, non tamen temere
aliquid credens, sed plane sollicitior factus, operam dedi, si quo
modo possem ad aliqua malae conversationis ejus certa indicia
pervenire. Ac primo comperi, eum pecuniam cujusdam rusticani divino
apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem
reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est, die jejunii
Natalis Domini, quo etiam Gippitana Ecclesia sicut caeterae
jejunabant, cum tanquam perrecturus ad Ecclesiam suam valefecisset
collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum
nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam
malae famae mulierem et prandisse et coenasse, et in una domo
mansisse. In hujus autem hospitio jam quidem clericus noster
Hipponensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non
potuit. Nam quae negavit, Deo dimisi, judicans quae occultare
permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, praesertim inter
haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret ut
ad presbyterum fundi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos
devenerat, causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo
atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio
presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me
praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia
subreperet.
2. Audivi autem causam ejus, cum centum dies essent ad Dominicum
Paschae, qui futurus est octavo idus aprilis. Hoc propter concilium
insinuare curavi Venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed
ei fideliter quid institutum esset aperui: ut si intra annum causam
suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps
ejus vocem nemo audiat. Nos autem, beatissime domine et venerabiliter
suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum,
maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus eo modo
vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quae
sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere
incognita praeterire. Ego certe presbyterum, et qui die jejunii, quo
ejusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens collegae suo
ejusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum
habens, remanere et prandere et coenare ausus est, et in una domo
dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei
deinceps Ecclesiam Dei committere. Quod si forte judicibus
ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri
terminari concilio statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam
suae curae commissam: ego talibus, fateor, quamlibet plebem
committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis
possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem
mihi.
|
|