EPISTOLA LXVI . Expostulat cum Crispino Calamensi, qui Mappalienses metu subactos rebaptizarat.

1. Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat jussio regalis in provincia, si tantum valuit jussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator. Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria jussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas ut emas quos rebaptizes? Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavir de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano jure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?

2. Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. Adjuro te per Christum, ut ad ista respondeas.