|
Domino charissimo et desideratissimo, et honorando in Christo fratri
et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed, quod adhuc
rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid
procul dubio impedimenti fuit. Unde agnosco a me Dominum potius
deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod
rescripseris: nam rescribendi jam dedit quia, cum volueris, facillime
poteris.
CAP. II.
2. Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi;
sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc
autem brevi suggestum esse Charitati tuae a nescio quibus fratribus,
mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque
miserim. Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non
fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur,
in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te
dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere
cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc
dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis
scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de
correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam
hoc a te postulem, et flagitem.
3. O si licuisset, etsi non cohabitante, saltem vicino te in
Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est
datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino quam possumus simul sumus,
conservari studeas, et augeri ac perfici, et rescripta quamvis rara
non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et
omnes fratres qui tecum ac de te in Domino gaudent . Memor nostri
exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine charissime et
desideratissime, et honorande in Christo frater.
|
|