|
Domino vere sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO,
HIERONYMUS, in Christo salutem.
1. In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii
hypodiaconi, necessarii mei , Beatitudinis tuae litterae
supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum
Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae
cujusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium
diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaris me, ut
PALINODIAN super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter
Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut
qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter
fateor Dignationi tuae, licet stilus et EPIKEIREMATA tua
mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum
putavi; ne forte, me respondente laesus, juste expostulares, quod
probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere.
Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas.
Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel
ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius
versiculi:
|
“Musica in luctu, importuna narratio”
|
|
(Eccli.
XXII, 6). Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel
mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in
Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem,
vel alium frustra reprehendisse doceamus.
2. Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae
attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non
carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo
sensu abundare, et puerilis esse jactantiae, quod olim adolescentuli
facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam
quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me
laedi putem; quia nec tu laederis. si nos contraria senserimus. Sed
illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes,
aliorum juxta Persium, manticam consideremus. Superest ut diligas
diligentem te, et in Scripturarum campo juvenis senem non provoces.
Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. Nunc,
te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium:
simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis
aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli , et
vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec
dictavimus. Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel
doceremus aliqua, vel disceremus!
3. Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius
cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici
pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli ejus vobis
misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus
tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem
christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac
vecordiam confutarem. Memento mei, sancte ac venerabilis papa.
Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim
respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem.
Frater Communis suppliciter te salutat.
|
|