|
Domino merito dilectissimo, digneque honorabili et suscipiendo filio
CASTORIO, ALYPIUS et AUGUSTINUS in Domino
salutem.
1. Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum
atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicae matri, quae
vos in haereditatem Christi ab exhaeredata praecisione fugientes pio
sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet
serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono vestrae conversionis
oborta est, foeda innubilare tristitia. Sed Dominus Deus noster
misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos,
curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam
multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. Longe est quippe
gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiae vitanda pericula
deposuisse, quam propter regenda gubernacula suscepisse. Ille quippe
se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse
demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. Voluit ergo Deus,
etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum, ostendere inimicis
Ecclesiae suae, esse in visceribus ejus, qui non sua quaerant, sed
quae Jesu Christi. Neque enim illud ministerium dispensationis
mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed
pacifica permotus pietate deposuit, ne propter ejus honorem foeda et
periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio
nasceretur. Quid enim esset caecius et omni exsecratione dignius,
quam propter Ecclesiae catholicae pacem schisma deserere, et ipsam
pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? Quid enim
laudabilius, et christianae charitati commodatius, quam derelicta
Donatistarum vesana superbia, ita haereditati Christi cohaerere, ut
testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? Itaque quantum ad
ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in ejus
corde divinus sermo aedificavit, nequaquam tempestas hujus tentationis
everteret: sic optamus et deprecamur a Domino, ut consequenti vita et
moribus suis magis magisque declaret, quam bene ge turus fuisset, quod
profecto gereret si hoc oportuisset. Retribuatur ei pax aeterna quae
promissa est Ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire quod paci non
expediebat Ecclesiae.
2. Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui
nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet
indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. Ingenium quippe tuum,
prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et caetera quibus
ornantur mores tui, dona sunt Dei. Cui melius serviunt, quam ei a
quo tributa sunt, ut et custodiantur, et augeantur, et perficiantur,
et remunerentur? Non serviant huic saeculo, ne vanescant cum illo
atque dispereant. Non diu tecum in hoc agendum novimus, quanta
facilitate consideres spes inanium hominum, et insatiabiles
cupiditates, et incertam vitam. Abjice igitur ex animo quidquid
terrenae atque falsae felicitatis exspectatione conceperat: operare in
agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa
sunt promissa, ut ea quae restant insanissime desperentur. Obsecramus
te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem coelestis illius
civitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem
comparamus, ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae fratri tuo, non
ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas. Plebs illa cui
per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima
incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua
desidia, sed pro ejus pace fecisse quod fecit. Haec epistola
mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cum te jam tenerent quibus es
necessarius. Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et
nostro collegio multum es necessarius. Cur autem etiam corporalem
praesentiam non exhibuerimus, postea scies.
|
|