EPISTOLA XXXIV . De juvene, qui matrem caedere solitus, demum et mortem minatus transiit ad Donatistas, ab iisque iterato baptizatus est. Quod an Proculeiani episcopi mandato factum sit, uti presbyter ipsius Victor publico officio renuntiarat, inquiri postulat Augustinus, sese interim paratum asserens ad totam, si Proculeianus velit, schismatis causam placide pertractandam.

Domino eximio meritoque suscipiendo atque honorabili fratri EUSEBIO, AUGUSTINUS.

1. Scit Deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis, qui in ejus dissensione indigne atque impie perseverant; eumque motum animi mei esse pacificum, neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur, et per nostrum ministerium, Deo juvante, manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeat.

2. Quid enim exsecrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo juvenis, crebris caedibus matris insanus, et impias manus nec illis diebus, cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est revocans. Minatur eidem matri se in partem Donati transiturum, et eam quam incredibili furore solet caedere perempturum. Minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens, et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur. Constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus, et omnium gementium oculis matricidii meditator tanquam renovatus opponitur.

3. Haeccine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim: novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc Ecclesia mater spiritualis, caeditur et ipsa in Sacramentis quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam Ecclesiae quae me prohibet caedere matrem meam? inveni quid faciam: injuriis quibus potest etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra ejus doleant. Vadam mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua illi natus sum, destruere formam quam in utero ejus accepi. Ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam: quae me posterior peperit, efferat prior. Ad hujus dolorem, spiritualiter moriar; ad illius caedem, carnaliter vivam. Quid aliud exspectamus, vir honorabilis Eusebi; nisi ut in miseram mulierem, senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cujus caedibus in Catholica prohibebatur, jam donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati, et bibam sanguinem tuum? Ecce jam conscientia cruentus, veste dealbatus perfecit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgentur a clericis et sanctificatoribus suis, ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat.

4. Potens est quidem dextera Domini, quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat, et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat; verumtamen ego tanto animi dolore percussus, quid facerem nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt, et mihi dicitur, Tace? Avertat a me Dominus hanc amentiam, ut cum ipse mihi imperet per Apostolum suum, et dicat ab episcopo refelli oportere docentes quae non oportet (Tit. I, 9), ego illorum indignationibus territus taceam? Quod enim publicis Gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam, maxime in aliis civitatibus ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem jam dicitur, non hoc Proculeianum mandasse quod publicum renuntiavit officium.

5. Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam, per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum, et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut jam petivi per fratres nostros bonos atque honestos viros, quos ad tuam Eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculeiani presbyter Victor non hoc ab episcopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit; an forte cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud Acta prosecuti fuerint, cum sint communionis ejusdem. Aut si consentit, ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui jam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum Scripturas, quid in vero sit, perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Milevim , quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria, nisi Hipponensis Ecclesiae. Mihi tota hujus quaestionis ratio maxime cum Proculeiano est. Sed si forte imparem se putat, cujus voluerit collegae sui imploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus, quod ad Ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt, vel nobis imponunt earumdem civitatum episcopi, fratres et consacerdotes nostri.

6. Quanquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat, quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intelligo: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit, aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae vel de sanctis Scripturis, vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? Postremo est hic frater et collega meus, Samsucius episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit, quales iste dicitur formidare: ipse adsit, agat cum illo. Rogabo eum, et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet, ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum Dominus pro veritate certantem, quamvis sermone impolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adjuvabit. Nulla ergo causa est, cur ad alios nescio quos deferat , ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.