|
Domino dilectissimo et honorabili fratri NAUCELIONI ,
ALYPIUS et AUGUSTINUS.
1. Cum retulisses nobis quid a patre nostro Clarentio responsum
fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum
ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse
damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit: hoc
dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum,
quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. Aut
ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non
debuit. Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens
damnatus est, nocens receptus est. Si nesciebant, qui illum
damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia
inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de
praesenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam
superiores quos traditionis crimine infamaverunt. Si enim potuit ab
ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui
non erant traditores.
2. Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum
Maximiano communicavit: si innocens erat quando damnatus est, quare
posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos
baptizavit extra communionem ipsorum? Testes sunt ipsi, qui egerunt
apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de
Basilica excluderetur. Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse
inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est
contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. Vel tunc quando
illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et
sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt. Quando ergo ille
baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an
falsum? Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat,
quare accusatur baptismus orbis terrarum? Si autem falsum baptismum
dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum
illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte
vestra rebaptizavit?
|
|