|
Domino venerabili, et desiderabili sancto fratri, et compresbytero
HIERONYMO AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Ex quo coepi ad te scribere ac tua scripta desiderare, nunquam
mihi melior occurrit occasio, quam ut per Dei servum ac ministrum
fidelissimum, mihique charissimum mea tibi afferretur epistola, qualis
est filius noster Cyprianus diaconus. Per hunc certe ita spero
litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quidquam sperare non
possim. Nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro
deerit, nec gratia in promerendis, nec diligentia in custodiendis,
nec alacritas in perferendis, nec fides in reddendis: tantum si aliquo
modo merear, adjuvet Dominus, et adsit cordi tuo et desiderio meo,
ut fraternam voluntatem nulla major voluntas impediat.
2. Quia ergo duas jam epistolas misi, nullam autem tuam postea
recepi, easdem ipsas rursus mittere volui, credens eas non
pervenisse. Quae etsi pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me
pervenire minime potuerunt, ea ipsa scripta quae jam misisti, iterum
mitte, si forte reservata sunt; sin minus, rursus dicta quod legam,
dum tamen his respondere ne graveris, quod jam diu est ut exspecto.
Primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaveram
mittendas per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega
nobis factus, jam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre
potuit, quia continuo dum proficisci disponit, episcopatus sarcina
detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui;
ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar,
quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit
ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini
membris honorande.
CAPUT II.
3. In hac autem epistola hoc addo, quod postea didicimus, Job ex
hebraeo a te interpretatum, cum jam quamdam haberemus
interpretationem, tuam ejusdem prophetae ex graeco eloquio versam in
latinum: ubi tamen asteriscis notasti quae in hebraeo sunt, et in
graeco desunt; obeliscis autem quae in graeco inveniuntur, et in
hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad
verba singula, singulas stellas videamus, significantes eadem verba
esse in hebraeo, in graeco autem non esse. Porro in hac posteriore
interpretatione, quae versa est ex hebraeo, non eadem verborum fides
occurrit, nec parum turbat cogitantem, vel cur in illa prima tanta
diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis
indicent deesse codicibus graecis, quae sunt in hebraeis; vel cur in
hac altera quae ex hebraeis est, negligentius hoc curatum sit, ut hae
eaedem particulae locis suis invenirentur. Aliquid inde, exempli
gratia, volui ponere; sed mihi ad horam codex defuit, qui ex hebraeo
est. Verumtamen quia praevolas ingenio, non solum quid dixerim,
verum etiam quid dicere voluerim, satis, ut opinor, intelligis, ut,
causa reddita, quod movet edisseras.
4. Ego sane te mallem graecas potius canonicas nobis interpretari
Scripturas, quae Septuaginta interpretum perhibentur. Perdurum erit
enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit
lectitari, quod a graecis ecclesiis latinae ecclesiae dissonabunt,
maxime quia facile contradictor convincitur graeco prolato libro, id
est linguae notissimae. Quisquis autem in eo quod ex hebraeo
translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen
intenderit, vix aut nunquam ad hebraea testimonia pervenietur, quibus
defendatur objectum. Quod si etiam perventum fuerit, tot latinas et
graecas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit quia etiam
consulti Hebraei possunt aliud respondere: ut tu solus necessarius
videaris, qui etiam ipsos possis convincere; sed tamen quo judice
mirum si potueris invenire.
CAPUT III.
5. Nam quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in
ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe
aliter abs te positum apud Jonam prophetam (Jonae IV, 6), quam
erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum
successionibus decantatum. Factus est tantus tumultus in plebe maxime
graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur
episcopus (Oëa quippe civitas erat) Judaeorum testimonium
flagitare. Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in
hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant
atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendositatem
corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe.
Unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in nonnullis falli
potuisse. Et vide hoc quale sit, in eis litteris quae non possunt
collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.
CAPUT IV.
6. Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo
Evangelium ex graeco interpretatus es, quia pene in omnibus nulla
offensio est, cum Scripturam graecam contulerimus. Unde, si
quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque
codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quaedam
rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non
facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit? Quid tibi
autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebraeorum codicum
auctoritas, aliter graecorum quae dicitur Septuaginta, vellem
dignareris aperire. Neque enim parvum pondus habet illa quae sic
meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat,
sed etiam te attestatum esse memini. Ac per hoc plurimum profueris,
si eam graecam Scripturam, quam Septuaginta operati sunt, latinae
veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut
tolerari vix possit; et ita suspecta, ne in graeco aliud inveniatur,
ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur. Brevem putabam futuram
hanc epistolam; sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea
progredi, ac si tecum loquerer. Sed obsecro te per Dominum, ne te
pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris,
praesentiam tuam.
|
|