|
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO,
HIERONYMUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Crebras ad me epistolas dirigis, et saepe compellis ut respondeam
cuidam epistolae tuae, cujus ad me, ut ante jam scripsi, per fratrem
Sysinnium diaconum exemplaria pervenerant, absque subscriptione tua,
et quae primum per fratrem Profuturum, secundo per quemdam alium te
misisse significas; et interim Profuturum retractum de itinere, et
episcopum constitutum, veloci morte subtractum; illum cujus nomen
retices, maris timuisse discrimina, et navigationis mutasse
consilium. Quae cum ita sint, satis mirari nequeo quomodo ipsa
epistola et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur, et ad me
solum non pervenerit, cui soli missa est; praesertim cum idem frater
Sysinnius inter caeteros tractatus tuos dixerit eam se non in Africa,
non apud te, sed in insula Adriae, ante hoc ferme quinquennium
reperisse.
2. De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic eum amico, quasi
cum altero se, est loquendum. Nonnulli familiares mei, et vasa
Christi, quorum Jerosolymis et in sanctis locis permagna copia est,
suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos
et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi
cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me
tacere ut imperitum, et tandem reperisse, qui garrulitati meae modum
imponeret. Ego autem, ut simpliciter fatear, Dignationi tuae primum
idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam,
nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium.
Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter
respondere, et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere;
praesertim cum quaedam in illa haeretica judicarem.
CAPUT II.
3. Ad extremum ne tu jure expostulares et diceres, Quid enim?
epistolam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa
deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in
meam verteres contumeliam? Igitur ut ante jam scripsi, aut mitte
eamdem epistolam tua subscriptam manu; aut senem latitantem in cellula
lacessere desine. Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare
doctrinam, quaere juvenes, et disertos, et nobiles, quorum Romae
dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et
in disputatione sanctarum Scripturarum, jugum cum episcopo ducere.
Ego quondam miles, nunc veteranus, et tuas et aliorum debeo laudare
victorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare; ne, si me
frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod
Annibalem juveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua
fregerit (Tit. Liv. Decadis 3, lib. 2).
|
Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa.
|
|
Et, ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille
Galaadites, regis David beneficia omnesque delicias juveni delegans
filio (II Reg. XIX, 32-37), ostendit senectutem haec
appetere non debere, nec oblata suscipere.
4. Quod autem juras te adversum me librum non scripsisse, neque
Romam misisse quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis
scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te
laesum, sed a te scriptum quod tibi rectum videbatur: quaeso ut me
patienter audias. Non scripsisti librum; et quomodo mihi
reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet
Italia quod tu non scripsisti? qua ratione poscis ut rescribam ad ea
quae scripsisse te denegas? Nec tam hebes sum ut, si diversa
senseris, me a te laesum putem. Sed si mea cominus dicta
reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim
emendare compellas, et ad PALINODIAN provoces, et oculos
mihi reddas; in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura
violantur. Ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem vel
detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia
te pure et christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente
retinere quod distet a labiis. Non enim convenit ut ab adolescentia
usque ad hanc aetatem, in monasteriolo cum sanctis fratribus labore
desudans, aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam,
et eum episcopum quem ante coepi amare quam nosse, qui me prior ad
amicitiam provocavit, quem post me orientem in Scripturarum eruditione
laetatus sum. Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est,
et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti; aut si tuus
est, ingenue confitere, ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in
te culpa sit qui provocasti, non in me qui respondere compulsus sum.
CAPUT III.
5. Addis praeterea te paratum esse ut, si quid me in tuis scriptis
moverit, aut corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea
in te benevolentia gavisurum, sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris.
Rursum dico quod sentio: provocas senem, tacentem stimulas, videris
jactare doctrinam. Non est autem aetatis meae, putari malevolum erga
eum cui magis favorem debeo. Et si in Evangeliis ac Prophetis
perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in
tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel
obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare videantur? Et
hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda jam censeam.
Neque enim lectioni eorum unquam operam dedi: nec horum exemplariorum
apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam
Commentarios in Psalmos; quos si vellem discutere, non dicam a me,
qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus
discrepare. Vale, mi amice, charissime, aetate fili, dignitate
parens: et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad
me primum facias pervenire.
|
|