|
Domino venerando et desideratissimo fratri, compresbytero
HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Quamvis existimem, antequam istas sumeres, venisse in manus
tua, litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum
diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cujus
exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde jam me arbitror
rescriptis tuis, velut Entellinis glandibus atque acribus caestibus,
tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc 2tamen
eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum
Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae
benevolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae
offensionis indicia. Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo
feriebar; hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus
litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te
respondente laesus juste expostularem, quod probare ante debuisses meum
esse sermonem et sic rescribere, postea jubeas, si mea est epistola,
aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo
rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur. Quo pacto
enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere
paras? aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus
juste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem,
et sic rescribere, hoc est et sic laedere? Nisi enim rescribendo
laesisses, ego juste expostulare non possem. Proinde cum ita
rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione
Scripturarum sine ullo rancore versandi? Ego quidem absit ut laedar,
si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex
Epistola Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius
intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione
lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante
correctus.
2. Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares laesum
scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. Nullo enim
modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris laesum, si sic
tamen rescribis ut laedas. Aut si te non sic rescribente, ego propter
nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti
plane, quod de me ita sexsisti. Sed nullo modo tu me, quem nunquam
talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum
exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti.
Si enim non immerito vidisti me juste expostulaturum fuisse, si temere
crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto justius
expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non
esset qui putavisset? Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non
rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem,
etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.
CAPUT II.
3. Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo
documento meas esse illas litteras nosceres. Atque ita, quia non
credo quod injuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum
meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non
possum. Cur itaque eonor contra fluminis tractum, ac non potius
veniam peto? Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si
laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo
reddas. Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte
inveneris in factis vel dictis meis. Nam si ea in me reprehenderis
quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a
moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi,
culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non
culpandum. Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret
delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem
adjicere nequeas. Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam
veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet:
nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si
reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et
benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in
alio gratus, in alio emendatus inveniar.
4. Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam
caestus Entelli, pertimescam? Caedebatur ille, non curabatur; et
ideo vincebatur, non sanabatur. Ego autem, si medicinalem
correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero
infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non
potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum
curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. Hoc est enim quod acute
vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos jurgantes, quam
amicos objurgare metuentes. Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando
vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent
justitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem.
Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte
corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore
desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. Non
mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea
culpae meae.
5. Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni
desiderii suspirio vel lego, vel recolo. Utinam, inquis, mereremur
complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel
disceremus! Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis
habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae
possent esse crebriores! Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a
sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, juvenem me
ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce jam senex, necdum
rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae
pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistola me
curante. Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec
ad me retulerit . Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus
nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum
mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. Quod ego quia non
possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te
mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. Nam neque
in me tantum scientiae Scripturarum divinarum est, aut esse jam
poterit, quantum inesse tibi video. Et si quid in hac re habeo
facultatis, utcumque impendo populo Dei. Vacare autem studiis
diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter
ecclesiasticas occupationes omnino non possum.
CAPUT III.
6. Nescio quae scripta maledica super tuo nomine ad Africam
pervenerunt . Accepimus tamen quod dignatus es mittere, illis
respondens maledictis. Quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam
charas familiaresque personas, cunctis pene Ecclesiis notissimo
amicitiae vinculo copulatas, tantum malum extitisse discordiae. Et tu
quidem quantum tibi modereris, quantumque teneas aculeos indignationis
tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris
eminet. Verumtamen si eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et
obrigui timore; quid de me illa facerent quae in te ille scripsit, si
in manus meas forte venissent? Vae mundo ab scandalis (Matth.
XVIII, 7). Ecce fit, ecce prorsus impletur quod Veritas
ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum
(Id. XXIV, 12). Quae sibi enim jam fida pectora tuto
refundantur? in cujus sinum tota se projiciat secura dilectio? quis
denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter
Hieronymum et Ruffinum hoc quod plangimus exoriri? O misera et
miseranda conditio! O infida in voluntatibus amicorum scientia
praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! Sed quid hoc
alteri de altero gemendum putem, quando nec ipse quidem sibi homo est
notus in posterum? Novit enim utcumque, vix forte, nunc qualis sit;
qualis autem postea futurus sit, ignorat.
7. Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam
praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis
Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc
angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum
supplicium, omnino non video. De qua re, si tamen eam nosse opus
est, vellem abs te audire quid sentias. Vide quid faciant terrae ac
maria quae nos corporaliter dirimunt. Si haec epistola mea quam
legis, ego essem, jam mihi diceres quod quaesivi: nunc vero quando
rescribes? quando mittes? quando perveniet? quando accipiam? Et
tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam
volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! Unde recurro ad illa
verba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima,
et ea facio vicissim mea: Utinam mereremur complexus tuos; et
collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! si tamen esse
ullo modo posset quod ego te docerem.
8. In his autem verbis non jam tuis tantum, sed etiam meis, ubi
delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente
utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus
acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus
hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque
concesserat, ut conjunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum
sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse
perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo
tempore, quo abjectis jam sarcinis saecularibus, jam expediti Dominum
sequebamini, et in ea terra vivebatis simul, in qua Dominus humanis
pedibus ambulans, Pacem meam, inquit, do vobis, pacem meam relinquo
vobis (Joan. XIV, 27), viris aetate maturis, et in eloquio
Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita
humana super terram (Job. VII, 1). Heu mihi, qui vos alicubi
simul invenire non possum! forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo,
prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum
amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro
alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus
mortuus est (I Cor. VIII, 11), qui vos tanquam in theatro
vitae hujus cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea
conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non
poteritis, qui nunc concordare nolitis ; aut quae concordes legere
timeatis, ne iterum litigetis.
9. Verum dico charitati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum
tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis
indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius
hilariter jocari quam iracunde minari visus es, quam illud quod serio
te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse
quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: Ne forte laesus
juste expostulares. Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus
et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra
pascantur, fiat. Si autem non possum dicere quid mihi emendandum
videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione
invidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae vitae
salutique parcamus. Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non
offendatur illa quae aedificat (I Cor. VIII, 2). Ego me
longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis
in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 2).
Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere
veniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te
audiero, lucreris fratrem tuum (Matth. XVIII, 15). Neque
enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter
me et te, propterea debes sinere errare me. Prorsus quod ad ipsas res
quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel
credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine
tua injuria conabor asserere. Quod autem pertinet ad offensionem
tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.
10. Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc
dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror
minus nos scire invicem, quam scimur a conjunctissimis et
familiarissimis nostris. In quorum ego charitatem, fateor, facile me
totum projicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine
ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem
me securus projicio, et in quo securus requiesco. Nec in hac mea
securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo
superius ingemui, omnino formido. Cum enim hominem christiana
charitate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio;
quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini
committo, sed illi in quo manet, ut talis sit. Deus enim charitas
est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I
Joan. IV, 16): quam si deseruerit, tantum faciat necesse est
dolorem, quantum manens fecerat gaudium. Verumtamen ex amico intimo
factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat
quod prodat iratus. Hoc autem unusquisque facile assequitur, non
occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit. Quod
misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet
futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non
prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant. Cum enim falsum
quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra
salute, sola fama vexatur. Cum autem malum perpetratur, hostis est
intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur.
Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter
feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc
inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod
jactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis
deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur?
Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo
armatiorem. Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus
ad has inimicitias pervenisse; laetum erit, et multo majus ex
inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.
|
|