|
Dominis dilectissimis meritoque honorandis fratribus FELICI et
HILARINO , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite,
permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non
solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in ejus charitate
usque in finem perseverantibus polliceri praemia aeterna dignatus est,
verum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem
nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subjecit, Qui
autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth.
XXIV, 12, 13). Quid ergo mirum, si homines servis Dei
detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam
decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie
blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum
voluntatem justo et occulto judicio facit? Unde exhortor prudentiam
vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut
Scripturam Dei, quae nobis haec omnia futura praenuntiavit, et
adversus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica
vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.
2. Breviter itaque dico Charitati vestrae, Bonifacium presbyterum
in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale
aliquid credidisse vel credere. Quomodo ergo juberem de numero
presbyterorum nomen ejus auferri, vehementer terrente Evangelio ubi
Dominus ait: In quo judicio judicaveritis, judicabimini (Id.
VII, 2)? Cum enim causa quae inter illum et Spem exorta est,
sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si
volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei praevenire
sententiam in delendo vel supprimendo ejus nomine, de quo nec suspicari
temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide judicare homo de
occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad
majorem potestatem refertur arbitrium judicandi, manentibus sicuti
erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde jam non liceat
provocari, ne superiori cognitori fiat injuria, si ejus pendente
judicio aliquid fuerit commutatum? Et utique multum interest inter
divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. Domini Dei
nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et
honorandi fratres.
|
|