|
Dilectissimis fratribus, clero, senioribus, et universae plebi
Ecclesiae Hipponensis, cui servio in dilectione Christi,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Utinam Scripturae Dei sollicita mente intendentes, in quibusque
scandalis adjutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius
consolaretur, qui consolatur et nos: qui non solum bona, quae sanctis
et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic
mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curavit, ut
bona post saeculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala
similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus.
Unde et Apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos
doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem
Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4). Quid autem
opus erat ut ipse Dominus Jesus non solum diceret, Tunc justi
fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43),
quod post saeculi finem futurum est; verum etiam exclamaret, Vae
mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7): nisi ut nobis non
blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi
temporalibus malis exerciti non defecerimus? Quid opus fuit ut
diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum;
nisi ut illi de quibus continuo locutus adjunxit, Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12, 13), cum
hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non
perturbarentur, non expavescerent, non quasi rebus insperatis et
inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quae
futura praedicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in
finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quae non
habet finem.
2. Proinde, charissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio
presbytero nonnulli perturbantur, non vobis dico ut non doleatis: qui
enim ista non dolent, non est in eis charitas Christi; qui autem
etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia
in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione
judicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus
eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam
mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia.
Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore vestra
charitas a bene vivendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum
inardescat; ut si innocens est presbyter vester , quod magis credo,
quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire
voluit nec tacere, cito eum divina sententia manifestatum ministerio
proprio repraesentet: si autem male sibi conscius, quod suspicari non
audeo, voluit alterius existimationem laedere, cum ejus pudicitiam
contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum
permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines invenire non
possunt, de quolibet eorum divino judicio propaletur.
3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec invenirem quomodo unus
e duobus convinceretur, quamvis magis presbytero credidissem;
cogitaveram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui
mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine justa et
manifesta causa de nostro habitaculo projiceretur. Sed cum promoveri
in clericatum sive illic per me, sive alibi per litteras meas
vehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de
quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per
commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius
agere coepit, ut si ipse in clericatum non promoveretur, nec presbyter
Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua ejus provocatione
cum viderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem
propensis de suae vitae dubitatione scandalum fieri, paratumque esse
honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea
contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus vel ad male
suspicandum proclivioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad
Ecclesiae perturbationem inaniter progredi; elegi aliquid medium, ut
certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos ,
ubi terribiliora opera Dei non sanam cujuscumque conscientiam multo
facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore
compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur vel
includitur loco qui condidit omnia, et eum a veris adoratoribus in
spiritu et veritate oportet adorari (Joan. IV, 24), ut in
occulto exaudiens, in occulto etiam justificet et coronet. Verumtamen
ad ista quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest ejus
consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in
aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati
Felicis Nolensis corpus conditum est, quo volui ut pergerent; quia
inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo
divinitus fuerit propalatum. Nam et nos novimus Mediolani apud
memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones
confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum venerat ut falsum jurando
deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat
reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena
est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod
Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes
habent dijudicationem spirituum (I Cor. XII, 30); ita nec in
omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria
unicuique prout vult.
4. Quapropter cum ego noluissem hunc gravissimum dolorem cordis mei
vobis perferri in notitiam, ne vos atrociter et inaniter contristando
turbarem; fortassis ideo Deus noluit vos latere, ut nobiscum
orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa novit, nos autem
nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. Nomen autem
presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum ejus vel
supprimere vel delere, ne divinae potestati, sub cujus examine causa
adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium meo vellem
praejudicio praevenire: quod nec in negotiis saecularibus judices
faciunt, quando causae dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut
pendente relatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum
concilio constitutum est, nullum clericum qui nondum convictus sit,
suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non
praesentaverit. Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec
litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quaereret,
ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas servaretur.
Et nunc si vobis placet ut nomen ejus non recitetur, ne iis qui ad
Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem
quaerentibus occasionem (II Cor. XI, 12); non erit nostrum
hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest
homini, quod ex illa tabula non vult eum recitari humana ignorantia,
si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?
5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait
Apostolus Petrus: Quoniam adversarius vester diabolus tanquam leo
rugiens circumit quaerens quem devoret (II Petr. V, 8). Quem
non potest devorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare
conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum
detractione deficiat, et sic in ejus fauces ruat. Si autem nec famam
innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per
malevolas suspiciones de fratre suo judicet, et sic ab illo implicatus
absorbeatur. Et quis omnes ejus captiones et circumventiones vel
comprehendere vel enumerare sufficiat? Adversus tamen haec tria quae
ad causam praesentem pertinent propius , ne mala exempla imitando ad
nequitiam seducamini, ita vos per Apostolum alloquitur Deus: Ne
sitis jugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio justitiae
cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI,
14)? Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores
bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi, et nolite peccare (I
Cor. XV, 33, 34). Ut autem linguis detrahentium non
deficiatis, sic per Prophetam dicit: Audite me qui scitis judicium,
populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite
metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant
magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur,
et sicut lana a tinea comedentur; justitia autem mea in aeternum manet
(Isai. LI, 7, 8). Jam vero ne malevolo animo de servis Dei
falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait:
Nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et
illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis,
et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Et item
illud quod scriptum est: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem
occulta, Domino Deo vestro (Ibid., V, 12, 13).
6. Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine
gravi tristitia sanctorum atque fidelium; verumtamen consoletur nos qui
cuncta praedixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus,
sed usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, admonuit.
Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque charitas
Christi, quis vestrum infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Nolite
itaque augere cruciatus meos, deficiendo vel in suspicionibus falsis,
vel in peccatis alienis. Nolite, obsecro vos, ne dicam de vobis:
Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Nam illi qui gaudent de
istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto
ante praedictum est, Adversus me insultabant qui sedebant in porta,
et in me psallebant qui bibebant vinum (Psal. LXVIII, 27,
13), valde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis
orare, et bonum eis velle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti,
et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, vel clericus, vel
monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant,
jactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam
ipsi cum aliqua maritata invenitur adultera, nec projiciunt uxores
suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum
nomen profitentur, aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri
patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur.
Hos ergo de nostris doloribus suavitatem suae malae linguae captantes,
facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intelligendi
sunt, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante januam divitis
jacebat, et quousque veniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et
indigna omnia tolerabat (Luc. XVI, 21-23).
7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad
Deum: vos nolite ipsa vulnera quae illi lingunt, multiplicare; vos
pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus
timores (II Cor. VII, 5), periculum in civitate, periculum
in deserto, periculum ex gentibus, periculum ex falsis fratribus
(Id. XI, 26). Scio quia doletis; sed numquid acrius quam
ego? Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas
maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus
est. Non ex vobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra
factus est vester. Nam hoc est quod praecavere conatus sum, ut si
fieri posset, hoc malum nec vitandum negligeretur, nec in vestram
notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et
periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit vos
tentari, det vobis vires sustinendi, et erudiat vos ex lege sua;
doceat vos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea
(Psal. XCIII, 12, 13).
8. Audio nonnullos vestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu
duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati venerant, tanquam
disciplinae Proculeiani insultaverint, velut gloriantes de nobis,
quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod
quicumque fecistis, fateor vobis, non bene fecistis. Ecce docuit vos
Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I,
31): nec objiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici; ne
similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suae divisionis
defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa
plura falsissime jactant: ut quia ipsam divinae Scripturae veritatem,
qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et
obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium;
de quibus et fingere quidquid in mentem venerit, possunt. Vos autem
non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo
docti estis (Eph. IV, 20, 21). Ipse quippe fideles suos
securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et
bona ejus loquentibus, ubi ait: Quae dicunt facite; quae autem
faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). Orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans
ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27); verumtamen cum
gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim
vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo, nec
mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen
inter octo homines reprobus unus inventus est (Gen. IX, 27):
aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est, Ejice ancillam et
filium ejus (Id. XXI, 10): aut melior sit quam domus Isaac,
cujus de duobus geminis dictum est, Jacob dilexi, Esau autem odio
habui (Malach. I, 2): aut melior sit quam domus ipsius Jacob,
ubi lectum patris filius incestavit (Gen. XLIX, 4): aut
melior sit quam domus David, cujus filius cum sorore concubuit (II
Reg. XIII, 14); cujus alter filius contra patris tam sanctam
mansuetudinem rebellavit (Ibid. XV, 12): aut melior quam
cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret,
non diceret quod superius commemoravi, foris pugnae, intus timores
(II Cor. VII, 5); nec diceret cum de sanctitate et fide
Timothei loqueretur, Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus
sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi
(Philipp. II, 20, 21): aut melior quam cohabitatio ipsius
Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam
toleraverunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angeli
ceciderunt.
9. Simpliciter autem fateor Charitati vestrae coram Domino Deo
nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi:
quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis
profecerunt; ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis
ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum, Justus
justior fiat, et sordidus sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11).
Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur
tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam qua
oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae
dominicae fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri
misericordia vos adversus omnes insidias inimici in sua pace custodiat,
dilectissimi fratres.
|
|