|
Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis. Quid tecum
locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi. Bene, quia non times
mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de
Deo blasphemando. Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam
omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est
magnum intelligere. Sed quod adjungis de vestro, separationem esse
boni a malo: si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit non
est bonus; dicitis autem quia Deus bonus ista commiscuit: ergo aut
malus est, aut malum timebat. Et tu gloriaris, quia non times
hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut
commisceret bonum et malum? Noli autem extolli animo, sicut
scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena
vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos
canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes (Philipp.
III, 2); aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat
serpere ut cancrum (II Tim. II, 17). Itaque denuntio tibi
in nomine Christi, ut si paratus es, solve quaestionem in qua defecit
praecessor tuus Fortunatus . Et ita hinc ierat, ut non rediret,
nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere
posset, disputans cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus;
discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut
venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri,
quomodo non putaveras erubescas.
|
|