|
Domino eximio meritoque suscipiendo et dilectissimo fratri
EUSEBIO, AUGUSTINUS.
1. Non ego recusanti voluntati tuae judicium, sicut dicis, inter
episcopos subeundum molestus exhortator aut deprecator imposui. Quod
quidem etiamsi suadere voluissem, possem fortasse facile ostendere quam
valeas judicare inter nos in tam manifesta atque aperta causa, et quale
sit illud quod facis, ut non auditis partibus jam ferre non dubites pro
una parte sententiam, qui judicium reformidas; sed hoc, ut dixi,
interim omitto. Nihil autem rogaveram aliud honorabilem benignitatem
tuam, quod quaeso tandem in hac saltem epistola digneris advertere,
nisi ut quaereres a Proculeiano, utrum hoc ipse dixerit Victori
presbytero suo, quod ab eo sibi dictum publicum officium renuntiavit;
an forte qui missi sunt, non quod a Victore audierunt, sed falsum
Gestis persecuti sint; deinde quid illi de tota ipsa quaestione inter
nos discutienda videretur. Arbitror autem non judicem fieri eum, qui
rogatur ut interroget aliquem, et quod ei responsum fuerit rescribere
dignetur. Hoc ergo etiam nunc rogo ut facere non graveris, quia
litteras meas, sicut etiam expertus sum, non vult accipere: quod si
voluisset, non utique per tuam Eximietatem id agerem. Cum autem id
non vult, quid possum mitius agere, quam ut per te talem virum, et
qui eum diligis, interrogetur aliquid, unde me tacere mea sarcina
prohibet? Quod autem mater a filio caesa, tuae gravitati displicuit;
Sed ille, dixisti, si sciret, a communione sua tam nefarium juvenem
prohibiturus esset, breviter respondeo: modo cognovit, modo
prohibeat.
2. Addo etiam aliud: Subdiaconus quondam Spaniensis Ecclesiae,
vocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium
prohiberetur, atque ordinata et sana praecepta contemneret, a
clericatu remotus est, et ipse irritatus adversus disciplinam Dei
transtulit se ad illos, et rebaptizatus est. Duas etiam
sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicorum Christianorum,
sive idem transtulit, sive illum secutae, etiam ipsae tamen
rebaptizatae sunt; et nunc cum gregibus Circumcellionum inter
vagabundos greges feminarum, quae propterea maritos habere noluerunt ne
habeant disciplinam, in detestabilis vinolentiae bacchationibus
superbus exsultat, gaudens latissimam sibi apertam esse licentiam malae
conversationis, unde in Catholica prohibebatur. Et hoc fortasse
Proculeianus ignorat. Ergo per tuam gravitatem atque modestiam eidem
in notitiam perferatur; jubeat eum, qui non ob aliud illam communionem
delegit, nisi quia in Catholica clericatum amiserat, propter
inobedientiam et perditos mores, a sua communione removeri.
3. Etenim ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis
apud eos propter disciplinam degradatus ad Catholicam transire
voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum
fortisan cogerent, si apud eos manere voluisset. Ab eis vero
considera, quaeso te, quam exsecrabiliter fiat, ut quos male viventes
ecclesiastica disciplina corripimus, persuadeatur eis ut ad lavacrum
alterum veniant, atque ut id accipere mereantur, Paganos se esse
respondeant; quae vox ne procederet de ore christiano, tantus sanguis
martyrum fusus est: deinde quasi renovati et quasi sanctificati,
disciplinae quam ferre non potuerunt, deteriores facti, sub specie
novae gratiae, sacrilegio novi furoris insultent. Aut si male facio,
per tuam benevolentiam ista corrigenda curare, de me nullus queratur si
haec illi perferri in notitiam per codices publicos fecero, qui mihi
negari, ut arbitror, in Romana civitate non possunt. Nam cum Deus
imperet ut loquamur et praedicemus verbum, et docentes quae non oportet
refellamus, et instemus opportune atque importune, sicut dominicis et
apostolicis Litteris probo (II Tim. IV, 2, et Tit. I,
9-11), nullus hominum mihi silentium de his rebus persuadendum
arbitretur. Violenter autem vel latrocinanter si quid audendum
putaverint, non deerit Dominus ad tuendam Ecclesiam suam, qui jugo
suo in gremio ejus toto orbe diffuso omnia terrena regna subjecit.
4. Nam cum ecclesiae quidam colonus filiam suam, quae apud nos
fuerat catechumena, et ab illis seducta est invitis parentibus, ut ibi
baptizata etiam sanctimonialis formam susciperet, ad communionem
catholicam paterna vellet severitate revocare, et ego feminam corruptae
mentis nisi volentem, et libero arbitrio meliora deligentem suscipi
noluissem; ille rusticus etiam plagis instare coepit, ut sibi filia
consentiret; quod statim omnimodo fieri prohibui: tamen per Spanianum
transeuntibus nobis, presbyter ipsius stans in medio fundo catholicae
ac laudabilis feminae, voce impudentissima post nos clamavit, quod
traditores et persecutores essemus; quod convicium etiam in illam
feminam jaculatus est, quae communionis est nostrae, in cujus medio
fundo stabat; quibus vocibus auditis, non solum meipsum a lite
refrenavi, sed etiam multitudinem, quae me comitabatur, compescui.
Et tamen si dicam, Quaeratur qui sint vel fuerint traditores vel
persecutores; respondetur mihi: Disputare nolumus, et rebaptizare
volumus. Nos oves vestras insidiantibus morsibus luporum more
depraedemur; vos, si boni pastores estis, tacete. Quid enim aliud
mandavit Proculeianus, si vere ipse mandavit? Si Christianus es,
serva hoc judicio Dei, nisi nos faciamus, tu tace. Ausus est etiam
idem presbyter homini rusticano conductori fundi ecclesiae comminari.
5. Haec quoque omnia per te, quaeso, noverit Proculeianus;
coerceat insaniam clericorum suorum, unde, honorabilis Eusebi, non
apud te tacui. Dignaberis itaque non quid tu de his omnibus sentias,
ne tibi arbitreris a me judicis onus imponi, sed quid illi respondeant
mihi rescribere. Misericordia Dei te incolumem tueatur, domine
eximie et merito suscipiende ac dilectissime frater.
|
|