|
Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum
desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIAE,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum
reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim eum putarem adhuc
aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii,
mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum
eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset,
properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico haec
arripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolae me confitens
debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum
meorum Theasii et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero.
Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos
jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum haec
scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiae
presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis
ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis
faciatis. Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et
laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.
2. Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris;
qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce
illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si praesens
praesenti inter dulces loquelas obderem , plane christiano intellectu
et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi
aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses
ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut
si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem praeferas tuae,
idipsum aliquanto apertius explicares. Quonam modo voluntatem Dei,
quae nostrae voluntati praeponenda est, noverimus: utrum tantum in ea
re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti
cogeremur. Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus
ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est
recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit
et tulit quo noluerat (Joan. XXI, 18), verumtamen quo nollet
iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas,
non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat
voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala
erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram
vocaremur. Neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium,
quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitae suae; sed
repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam,
sed quae mala esset, si post jussum mutata non esset (Gen.
XXII, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud videri
tibi.
3. Sed plerumque non voce de coelo, non per prophetam, non per
revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed
rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus
cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam
si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio
nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere
nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret
proficisci. De hoc tertio genere causarum mutandae sententiae, quid
tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris. Saepe nos
quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum
erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere
statueramus, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod
potius agendum est occurrens deseritur; quod si non occurreret, non
solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore
perduraretur. Hic non falli difficile est; hic omnino vox prophetica
praevalet: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)?
Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus
vel facere solcas, vel faciendum esse reperias.
|
|