|
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO,
HIERONYMUS, in Christo salutem.
Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem quid ageres,
sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico
sperarem, sed exigerem; nesciente te, de Africa se profectum esse
dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico
amore complectitur: simulque obsecro ut ignoscas pudori meo, quod diu
praecipienti ut rescriberem, negare non potui. Nec ego tibi, sed
causae causa respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut
patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant
istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non
quaestionum, sed charitatis ad nos scripta mittamus. Sancti fratres
, qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui
tecum Christi leve trahunt jugum, praecipue sanctum et suscipiendum
papam Alypium, ut meo obsequio solutes, precor. Incolumem te et
memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine vere
sancte et beatissime papa. Si legisti librum Explanationum in
Jonam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Si
autem amicus, qui me primus gladio petiit, stilo repulsus est; sit
humanitatis tuae atque justitiae, accusantem reprehendere, non
respondentem. In Scripturarum campo, si placet, sine nostro invicem
dolore ludamus.
|
|