EPISTOLA LXXXII . Receptis ab Hieronymo superioribus Epistolis 72, 75 et 81, rescribit accuratius Augustinus de interpretatione loci Epistolae ad Galatas, confirmans quod Petrus merito veraciterque reprehensus fuerit a Paulo. Caeterum deprecatur veniam, si dictis quibusdam incautioribus Hieronymi animum offenderit, excusans quod nulla sua culpa per multorum manus obambularit epistola, priusquam ad eum cui scripta erat, pervenerat.

Domino dilectissimo, et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM.

1. Jam pridem tuae Charitati prolixam epistolam misi, respondens illi tuae quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque justitiae accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque conjicio legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, charitas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua charitate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.

2. Petis, vel potius fiducia charitatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit; ego fateor, majus aliquid expeto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia ; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adjuves. Si autem propter hilaritatem quam esse inter charissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus, non probatum est, et quid nobis videatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando, quaeramus: si autem aliquid asperum, refellendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere judicemur. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.

3. Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Charitati tuae, solis eis Scripturarum libris qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum, vel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses praeditus, non utique diceres: Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.

CAPUT II.

4. Quod si teipsum, consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis aequum est me credere; apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quomodo Gentes cogis judaizare (Gal. II, 14)? De quo enim certus sim quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est veritas, formaretur (Id. IV, 19)? Quibus cum praemisisset dicens. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. I, 20): non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod Gentes cogeret judaizare!

5. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum (Matth. XXVI, 75); et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito ejus necando tam horrendum homicidium (II Reg. XI, 4, 17). Imo vero sanctam Scripturam, in summo et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam, et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta.

6. Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus?

7. Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. I, 20)?

8. Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit (Act. XVI, 3), vel Cenchreis votum persolvit (Id. XVIII, 18), vel Jerosolymis a Jacobo admonitus, cum eis qui noverant, legitima illa celebranda suscepit (Id. XXI, 26), ut putari videretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri jusserat, tanquam idololatriam Gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse (Ibid., 2). Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, tanquam ejus doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46).

9. Attende enim, obsecro, ipsa verba Jacobi: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum; et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judaeorum; dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione (Act. XXI, 20-25). Non opinor, obscurum est, et Jacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant hi, qui cum in Christum ex Judaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur quae per Moysen patribus fuerant ministrata. Hoc enim de Paulo jactaverant, non illi qui intelligebant quo animo a Judaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae jam in Christo revelabatur, et per Baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime adversum, docentem non per illa hominem justificari, sed per gratiam Jesu Christi, cujus praenuntiandae causa illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo illi invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum Legis mandatorumque divinorum criminabantur: cujus falsae criminationis invidiam congruentius devitare non posset, quam ut ea ipse celebraret quae damnare tanquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet, nec Judaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec Gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.

10. Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Jacobus, Et scient omnes; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt: praesertim quia in ipsis Jerosolymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam Gentes cogeret judaizare (Act. XV, 28); non autem decreverant, ne quisquam tunc Judaeos judaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos jam doctrina christiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret judaizare, quod jam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei quae Judaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Jerosolymis decrevisse meminerat?

11. Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Jerosolymitanum concilium Petrus fecit; nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere quod eum pariter sentire jam noverat: sive quod cum eo contulerat Evangelium; sive quod in Cornelii centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat; sive quod antequam illi, quod timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse jam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esse docebat: sed ejus simulationem, qua Gentes judaizare cogebantur, arguebat; non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus quae erant umbrae futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.

12. Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Judaeis, et maxime cognationi ejus maternae sic viderentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est; cum illam Deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine illa circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem Gentium hoc etiam Paulum sentire jactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat ad vos (Gal. II, 3-5). Hic apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.

13. Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci ; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?

14. Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua justificamur; nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adjuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona (Ezech. XX, 25)? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die paschalis vigiliae: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus; tot ecclesias Orientis, et multo majorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris praeceptum esse Christianis. Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa christiana fide negare non possum, qua didici non eo me justificari, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum?

15. Dico ergo circumcisionem praeputii et caetera hujusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intelligentiam praemissae prophetiae; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut veniret fidei revelatio quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Judaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se justificari, salvosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque praesentium, ut in illorum Judaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini, et apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum: hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda, et similis idololatriae vitaretur; ultra vero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es. In cujus sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet, quod eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod Gentes judaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret; praedicans tamen instanter non eis, sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic antem credo apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Judaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare; sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum, vel sinis talia simulare.

16. An vis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae; ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Judaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non jam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem, sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Judaeis multi crediderant, et ea respuenda nondum intelligebant; nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios recte fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae, tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Jam enim cum venisset fides quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator.

17. Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judaeorum Paulus celebranda susceperat, cum jam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse, Illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea, quia hoc non addidi, quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichaeum quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a charissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure charitatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judaeis factos, sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.

18. Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, cerimonias Judaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata, cerimoniarum Judaicarum observatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus, Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI, 16); et quia propterea quaerebant Judaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18); et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Id. I, 16, 17); et per Jeremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum (Jer. XXXI, 31): non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat; nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis (Marc. I, 44). Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter (Joan. VII, 10).

19. At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2). Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit, nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter; ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21). Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Lege justificamini; a gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se justificari in Lege credebant, non qui legitima illa in ejus honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait, Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Id. V, 4, 18): unde, velut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas voluisse majores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.

20. Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa sacrificia quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera hujusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Deut. V, 21), quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari, Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum, et justum et bonum; deinde subjungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum, per mandatum (Rom. VII, 12, 13). Quod autem hic dicit, Peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait, Lex subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait, Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit, Praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Gal. III, 19). Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait, Non concupisces (Id. XIII, 9), si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem; quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente necesse fuerat aboleri, justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.

21. Hoc autem, quod dicis, Non dispensative, ut nostri voluere majores; quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te movet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris vocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, imo viri christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. V, 12, et Matth. V, 37); et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7).

22. Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est; eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret judaizare. Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores majoribus pro defendenda evangelica veritate, salva fraterna charitate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta portare.

CAPUT III.

23. Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Joannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

24. Porro, si quaeras vel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus ; invenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur. Quanquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. Ad ipsum confugio: ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum ejus tractatoribus provoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes judaizare cogebat, utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius in ejusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. I, 20).

25. Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis, et pro suis Litteris juranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea, non satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta: nec vere fuerat in errore Judaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant Gentibus imponenda, vel justificationi quorumcumque fidelium necessaria.

26. Quod autem dixi eum factum Judaeis tanquam Judaeum et tanquam gentilem Gentilibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu: quemadmodum dixerim parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic non ea simulavit quae faciebat similia Judaeis, quemadmodum nec illa quae faciebat similia Gentibus, quae tu quoque commemorasti; atque in eo me, quod non ingrate fateor, adjuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Judaeis tanquam Judaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Judaeorum, cum et Gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia Gentium; tu respondisti, in eo factum Gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit vesci cibis quos damnant Judaei: ubi ego quaero utrum et hoc simulate fecerit: quod si absurdissimum atque falsissimum est; sic ergo et illa in quibus Judaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.

27. Fidelibus enim, et iis qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur (I Tim. IV, 4). Ergo et ipsi Paulo non solum viro , verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et praeputio verum sentiendo ac docendo, tamen tanquam gentilis factus est Gentibus, et non potuit fieri tanquam Judaeus Judaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Judaeorum? Cur oleastro inserto servavit dispensationis veracem fidem; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae simulationis velamen obtendit? Cur factus tanquam gentilis Gentibus, quod sentit docet, quod ait sentit; factus autem tanquam Judaeus Judaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat charitatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Id. I, 5). Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX, 19-22), non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.

28. Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Judaeis tanquam Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua cerimoniarumque observationes, se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant, sic liberare cupiebat, tanquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset: quod cum Dominus monuisset, adjunxit, Haec est enim Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40).

29. Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Vide si non dixit: Fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore vel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.

CAPUT IV.

30. Teipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere; teipsum, inquam, erga memetipsum, et recole, vel, si habes conscripta, relege verba tua in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum jam collegam meum Cyprianum, breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subjunxisti: In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur, ne videamur certare pueriliter, et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. Haec abs te verba non solum ex animo dicta sentio, verum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Denique addis, quod etiamsi non adderes, appareret, et dicis: Haec scribo, quia pure et christiane diligere te cupio, nec quidquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. O vir sancte, mihique, ut Deus videt animam meam, veraci, corde dilecte, hoc ipsum quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino apostolum Paulum credo exhibuisse in Litteris suis, non unicuilibet homini, sed Judaeis, et Graecis, et omnibus Gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendos parturiebat; et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur Epistola, ut nihil in sua mente retineret quod distaret a labiis.

31. Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si eo modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco, ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari volens, quod erga te ipse servavi, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis jura violari. Nescio enim, utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit (Terentius in Andr., act. 1, scena 1), quam ecclesiasticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).

32. Proinde charissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse ut inter charissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen charitas ipsa minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente quod distet a labiis. Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit ut eos credam haec tuae Sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc me enim de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum (II Tim. II, 20, 21). Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit, facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.

33. Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistola discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae sive ad admonendum, sive ad te vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae tibi bonitate Domini concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud quod de nescio cujus poetae facto ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subjecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo PALINODIAN, si aliquid scripserimus quod scripto posteriore destruere debeamus , imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attingendum illud existimavi; atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula quae jam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.

CAPUT V.

34. De interpretatione tua jam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Judaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium. Sed insinuare digneris peto, a quibus Judaeis, utrum ab eis ipsis qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus vel quonam eorum: an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de christiana fide convincerentur. Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cujus mentionem fecisti, de Optimo genere interpretandi, cupio legere, et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, conjecturis eorum qui Scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab ejusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc ejus obscuritas patitur.

35. Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Jonam virgultum (Jonae IV, 6), si in hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem jam in omnibus latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.

36. Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis, respondisse arbitror ; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem, quantum me adjuvat Dominus, ut litterae quas ad te scribo, prius ad te perveniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum justissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum charitas, verum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet, eo scilicet animo qui oculis Dei in fraterna dilectione non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim charitas quam tecum habere vellem, profecto major est; sed melius haec minor quam nulla est.