|
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo ac desiderantissimo
fratri et coepiscopo ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus,
AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
1. Tristitia Thiavensis Ecclesiae cor meum conquiescere non
permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos; quod
cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit Apostolus
dicens, Ne majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est; ubi etiam
ait, Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes ejus
(II Cor. II, 7, 11): quanto magis nos oportet vigilanter
agere, ne hoc in toto grege plangamus, et maxime in eis qui nunc
catholicae paci accesserunt, et quos nullo modo relinquere possum.
Sed quia temporis non sivit angustia, ut simul nobis inde diligenter
deliberatam liceret eliquare sententiam; quid mihi post digressum
nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat Sanctitas tua: et si tibi
quoque placet, jam litterae quas ad eos communi nomine scripsi , sine
dilatione mittantur.
2. Dixisti ut dimidium habeant, et alterum dimidium eis a me
undecumque provideretur. Ego autem puto quia si totum eis auferretur,
esset quod diceremur non de pecunia nos, sed de justitia tantopere
laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus, et eo modo cum eis
quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam
pecuniariam fuisse; et vides quae pernicies consequatur. Et illis
enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse; et illi videbuntur nobis
inhoneste et inique se passos fuisse, ut adjuvarentur de dimidio, quod
totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti, Cavendum est, ne cum rem
dubiam emendari volumus, majora vulnera faciamus, tantumdem valebit,
si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium, illi
quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur,
rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt.
Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum,
cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos
putant, dum maligna species non vitatur.
3. Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde
convertitur, illud non cogitat, maxime admonitus quantum malum sit.
Si autem fallax est, et sua quaerit, non quae Jesu Christi
(Philipp. II, 21), non habet utique charitatem. Et quid ei
prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus, et tradiderit corpus
suum ut ardeat (I Cor. XIII, 3)? Huc accedit, quia illud,
sicut jam collocuti sumus, deinceps vitari potest, et agi cum eo qui
convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se
omnibus illis impedimentis exuerit, et ex otio tendatur cum ejus res
jam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum, et tantum
impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus ut eos
catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut
apertissime intelligant, nullo modo nos de pecunia satagere in talibus
causis. Quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper
presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus; quia etsi ejus
non erat, hoc ab initio scire debuerant.
4. Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus hujuscemodi
retinenda, ut quidquid eo jure quo talia possidentur, ejus fuerit qui
alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat Ecclesiam in qua
ordinatur. Usque adeo autem eodem jure presbyteri Honorati est illud
unde agitur, ut non solum alibi ordinatus, sed adhuc in Thagastensi
monasterio constitutus, si re sua non vendita, nec per manifestam
donationem in quempiam translata moreretur, nonnisi haeredes ejus in
eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos
fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt: si autem
praecauta non fuerint, ea jura eis servare oportet, quae talibus
habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta;
ut ab omni non solum re, sed etiam specie maligna, quantum possumus,
nos abstineamus, et bonam famam custodiamus, dispensationi nostrae
multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta
prudentia tua. Excepta illorum tristitia quam experti sumus, ne quid
forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam
proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio ,
nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adjungens quod
utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus: vehementer
exhorruit, et nobis hoc visum esse miratus est; nulla re alia
permotus, nisi ipsa specie foeda non nostra, sed cujuslibet vita, ac
moribus indignissima.
5. Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi,
subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud justum
apertissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum
intelligo, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait:
Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan.
XVI, 12). Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de
tributo solvendo, ait, Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus
eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc
exigebantur solverent (Matth. XVII, 26). Noverat enim aliud
jus, quo nihil tale debebat; sed eo jure tributum ei ille solvebat,
quo jure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si
antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur. Quanquam in
ipso Ecclesiae jure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum
stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret;
sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem
turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis
regionibus, ubi hoc noverat oportere (I Cor. IX, 1-23), et
forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos
tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus.
6. Postremo quia omnia timeo, et memini in digressu nostro quid
proposueris, quod me fratres Thagastenses teneant debitorem in dimidio
illius pretii; si hoc justum esse liquido perspicis, ea duntaxat
conditione non abnuo, ut cum habuero reddam, id est, cum aliquid
tantum obvenerit Hipponensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri
possit: ut tanta ibi summa detracta, non minus quam aequalis pro
numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.
|
|