|
Domino beatissimo et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti
NOVATO , et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et
qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
1. Et ego sentio quam durus videar, et meipsum vix fero, quod
filium meum diaconum Lucillum germanum tuum Sanctitati tuae non mitto
atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos, ex tuis nutrimentis
valde charissimos atque dulcissimos, necessitatibus Ecclesiarum longe
positarum abs te, concedere coeperis; tunc senties quibus desideriorum
stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate
conjuncti, non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam
cogitationem tuam; quantumlibet valeat germanitas tui sanguinis, non
vincit amicitiae vinculum, quo nobis invicem ego et frater Severus
inhaeremus: et tamen nosti quam raro cum mihi videre contingat. Atque
hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius; sed dum matris
Ecclesiae necessitates, propter futurum saeculum, quo nobiscum
inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus
anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet, pro utilitate
ipsius matris Ecclesiae ejus fratris absentiam, cum quo non tamdiu
cibum dominicum ruminas, quamdiu ego cum dulcissimo concive meo
Severo, qui mecum tamen nunc vix, et interdum per exiguas chartulas
loquitur, et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas,
quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum?
2. Hic forsitan dicas: Quid enim? et apud nos germanus meus
Ecclesiae non erit utilis, aut propter aliud eum mecum habere
desidero? Plane si tantum tibi quantum hic mihi, ejus praesentia
lucrandis vel regendis ovibus Domini utilis videretur, non dico
duritiam sed iniquitatem meam nemo non jure culparet. Sed cum latina
lingua , cujus inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio
multum laborat, illic autem ejusdem linguae usus omnino sit; itane
censes nos saluti plebium Domini oportere consulere, ut hanc
facultatem illuc mittamus, et hinc auferamus, ubi eam magno cordis
aestu requirimus? Da itaque veniam, quod non solum contra tuum
desiderium, sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere,
sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi Dominus, in quo
posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio
remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti, diaconum
Lucillum tu potius concessisti. Neque enim parum praestabis, cum de
hac re nulla petitione me ulterius onerabis; ne nihil aliud quam durior
appaream, venerabili mihi et sanctae Benevolentiae tuae.
|
|